Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend245. 1612 Aug. 11. Van Is. CasaubonusGa naar voetnoot4.Vir magne, proficiscenti huic meo amicoGa naar voetnoot5 ad vos non potui non dare aliquid literarum, ut notitiam illi tuam conciliarem. Vir est pietate et doctrina excellens, et simplicitate morum inter suos conspicuus. Scripsit opus ingens ad literas Arabicas illustrandas. Sed priusquam sua ederet, certo scire voluit, quid restaret spei de editione thesauri τοῦ μαϰαρίτου ἥρωοςGa naar voetnoot6. Scripsi ad clarissimum HeinsiumGa naar voetnoot7, ut benigne hunc excipiat, quod non dubito facturum. ϰαὶ ταῦτα μὲν ταύτῃ. Nos hic in exspectatione sumus adventus Electoris PalatiniGa naar voetnoot8, ut perficiatur | |
quod inchoatum est negotium ἀγαϑῇ τύχῃ. Si quem offendero in eius comitatu aptum ei negotio promovendo, de quo saepe egimus, imminebo occasioni, et lapidem omnem movebo, siquidem spes aliqua fructus fuerit ostensa. Scribunt amici, quos isthic habeo, graves de me querelas passim apud vos iactari, de haeresibus quae in Epistola ad Cardinalem PerroniumGa naar voetnoot1 continentur. Non miror, neque indigor, neque ξενίζομαι. praevidi namque hoc futurum. Habeo βεβαιωτὰς omnium quae scripsi satis, credo, idoneos. Vale vir praestantissime, et me ama. Londini, Kalend. August. CIƆIƆCXII. Rogavi Cl. HeinsiumGa naar voetnoot2 ut si posset fieri, in professione literarum Arabicarum isthic occuparetur industria viri admirandi in eo genere παιδείας, Thomae Erpenii, quem credo ipse nosti. Vestras enim est, educatus in Academia Lugduno-Batava. Bene merebitur, qui otium illi viro procuraverit, in quo te et posse multum scimus, et velle etiam nostra causa aliquid confidimus. |
|