Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend214. 1611 Nov. 1. Van A. WalaeusGa naar voetnoot1.Aliquot abhinc dies est, Cl. atque Ampl. Vir, quod tractatum illum tuum, qui MiletiusGa naar voetnoot2 inscribitur, avide diligenterque perlegi. In quo equidem plurima deprehendi non laude solum sed etiam miratione digna, ita sententiis et crebris et egregiis confertus, authorem suum et vere doctum et sincere Christianum ubique refert. Spero tamen, libertati meae apud te veniam fore, si de nonnullis te paucis admonuero; non quo iudicio tuo a me praescribatur, cui me parum non agnosco, sed ut ne fructus, qui ex eo, si edatur, ubertim ad multos est proventurus, praeiudicio quodam adversus authorem concepto paulatim apud reliquos intercipiatur. In primo, ut est postremo scripto tuo, videris controversias de quibus inter Christianos disceptatur plus nimio elevare: quum illa caeteris, de quibus consentiunt minora et incertiora nec aeque utilia appellas, item scitu plaerumque non admodum necessaria, quumque credendorum numerum in pauca et maxime evidentia contrahi postulas, etc. Quod ego quidem de nonnullis dici posse haud libenter diffitear, de omnibus tamen aut plaerisque idem pronunciare vehementer metuam: multa enim dogmata inter Pontificios obtinent quae arcem verae fidei plane evertunt, ut iam omittam his nequiores Samosatenianos, Socinianos, aliosque iis consentaneos, qui Christianam fidem Turcismo quam vero Christianismo viciniorem edunt, quorum sententias te iuxta nobiscum abominari ego plene persuasus sum. Quae tamen verba, Cl. vir, facili flexu ita a te emolliri poterunt, ut iusta offensionum occasio omnibus plane adimatur. De personarum sacra triade disertius quaedam exprimi a te etiam cupiam, nec solum voces usurpari quae ad naturales divinae naturae δυνάμεις restringi facile possint, sed quae divinas ὑποστάσεις paulo evidentius proponant. Postremo quae de arbitrii libertate post lapsum hominis ponis, benigne quidem interpretabuntur quicunque controversiis iam nuper motis implicati non sunt, reliqui vero novae suae sententiae te fautorem, etsi infirmo nixi argumento, temere iactitabunt: cuius sane gloriationis materiam ego haud libenter a te illis concedi velim, qui harum turbarum authores non satis auspicati sunt. Haec sunt Ampl. Vir quae in doctissimo illo scripto tuo a multis fortasse desiderabuntur. Quemadmodum vero modus res hasce tradendi plane novus est, ita non dubitem si in lucem emittatur quin | |
plurimum toti Christianismo sit profuturum; inprimis apud illos qui ad Christianam fidem paulatim sunt manuducendi, aut qui Theologorum quorundam rixis offensi omnem Sacrae Scripturae lectionem aversantur. Ad quam S. Scripturae lectionem etiam aliquam adhortationem in fine scripti tui institui optem, ut qui in praecipuis decretis conveniunt, in reliquis quoque paulatim proficere cupiant, quia omnia scripta sunt ad nostram doctrinam. Et licet morbus ille, ut eleganter mones, multorum animos obsideat, ut disputare de dogmatis Christianis quam vivendo repraesentare verum Christianum malint; tamen hoc interim pro certo est habendum, quod nulla decreta in S. Literis contineantur, in quibus non utiliter laboretur, et quae non etiam ad praeceptorum observationem paulatim nostros animos parent, modo sine contentione inquirantur, et inventa cum modestia et pietate examinentur. Datum Middelb. ipsis kal. Novemb. 1611. |
|