Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend233. [1612 April 3]. Aan Apollonius SchotteGa naar voetnoot1.Amplissime Domine. Verum esse comperi, quod tibi haud ita pridem metuere me dicebam, sequius quosdam interpretari institutum meum in conscribendo libello cui nomen Meletio feci. Quare te oro scribas ad Cunaeum, ut si ipsi transcurrere non vacat, libellum tibi remittat: quem ego aut premendum iudico, aut certe mutandum hactenus, ne discutiantur suspiciones eiusmodi. Neque enim committendum mihi est, ut vel imprudens augeam huius saeculi mala. Tuae dignitatis studiosiss.
|
|