Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend232. [1612 April]. Van A. WalaeusGa naar voetnoot6.Cl. Vir, quod literis tuis postremis ante aliquot menses non respondi, in causa fuit partim morbus qui me tum aliquot septimanas graviter afflixit, cuius | |
reliquias etiamnunc circumfero, iam vero occasionem praesentem nactus officio meo et postulato tuo amplius deesse nolui. Sententiam meam de editione huius tui qua docti qua pii scripti equidem non libenter pronuncio, quia fructum quidem, si eo, quo aequum est, studio excipiatur, non exiguum Ecclesiae Christi ex eo oriturum plane mihi persuadeo: tamen nostrorum temporum et Ecclesiarum ratio, medicam hanc manum, ut vereor, vix feret. Sed ab aegris ipsis faciendae medicinae consilium non est petendum. Quare pro prudentia tua quid hic agendum sit optime arbitraberis. Interim Cl. Vir, ignosces ut spero audaciae meae, si de pauculis, quae aditerata lectione scripti tui adnotavi te rursum commonefaciam. Nam quum semel prudentiae limites sim transgressus, ulterius etiam progrediendi animas mihi facit voluntas et aequitas tua. Pag. 3. versa affirmatur, quod Actio superioris προαιρετιϰοῦ in inferius, qua tale, utcumque nihil aliud sit, quam lex sive imperium. Quam sententiam veram esse agnosco, si aliae actiones Dei in arbitrium hominis non excludantur. Nam Deus non tantum legem fert humanae voluntati promissis suis et minis sancitam, sed etiam in bono operatur in nobis velle et efficere, pro beneplacito suo, per efficaciam Spiritus sui. Exclusiva ergo illa si tollatur sententia offensae minus obnoxia reddetur. Mosaica religio ibidem numeratur inter imperfectas, eodemque censu cum religione naturali aestimatur, quae tamen suo genere perfecta fuit, et salutem veram, quam promisit cultoribus suis, non minus quam Christiana exhibuit, etsi diverso modo et mensura: quod de naturali affirmari non potest, quia τὸ ἀδύνατον τοῦ νόμου propter carnis impotentiam in ea semper obtinuit, gratiae vero promissio ex ea plane exulavit; nisi per naturalem intelligatur illa gratiae dispensatio, quae ante legem per Mosen latam apud Patriarchas viguit, quae a quibusdam quidem naturalis sed valde ἀϰύρως appellatur. Pag. 5., Clarissime vir, argumenta duo immortalitatis animae, gentium namque consensus et natura perpessionum expers, obiter afferuntur. Quia vero animae immortalitas vel primum omnis Religionis est fundamentum, iudicio tuo etiam atque etiam videndum relinquo, an non conducibile proposito tuo futurum sit, si fundamentum hoc paulo plenius et firmius stabilias, quo a religione alieniores animi facilius verae religionis sensum admittant, eoque studiosius in eius inquisitionem incumbant. Pag. 16. Deo solidam laudem tribuis hominis reparati, ita tamen, ut non sentias, invitum quenquam bonum fieri volentem. Quae sententia vera est, si de voluntate gratiam conversionis comitante non antecedente, aut se cum gratia coniungente, intelligatur. Nam Deus reperitur ab iis qui illum non quaerunt, nec est ea currentis aut volentis, sed miserentis Dei. Voluntas ergo illa a gratia Dei est, ut Ecclesia recte definivit adversus Pelagianos, qui ex nolentibus volentes facit. Pag. 18. ubi de invocatione Dei agitur, dogma, nisi me memoria fallit, a te omissum est, quod tamen invocationis verae fundamentum, et inter omnes Christianos semper confessum fuit, nempe veri Dei invocationem intercessione Mediatoris Christi niti; quia, nisi quae in nomine eius fiunt, preces acceptae Deo non sunt. Postrema lectione libelli tui haec paucula a me observata sunt, Cl. Vir, quae fortassis accuratiore iudicii tui norma nonnihil dirigi queant. Deum rogo etc. Middelburgo. |
|