Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend202. [1611]. Aan J. MeursiusGa naar voetnoot2.V. Cl. Iohanni Meursio H. Grotius. Constantinum tuum, antequam ad me mitteres, legi, a Rutgersio commodatum, Durdrecti cum essem. Sed relegere non pigebit, quanquam obscura mihi pleraque, et historiae Byzantinae, et, quod praecipuum, τοποϑεσίας inexercito. Suaviter tamen agam id tempus quodcunque muneri tuo impendam, quippe quod tu mihi miseris non ὡς τυχόντι, sed ut amico, et quidem, ut tu addis et ego magnifacio, veteri. Remetior sane libenter ingens illud aetatis meae spatium, quo alter alterum amavimus, arctissimo iuncti vinculo, studiorum similitudine, nec tamen non aliqua huic voluptati amarities accedit, cum video me ab illis Musarum viridariis, quae vobiscum colebam, in nescio quae inculta et salebrosa loca deiectum: Vere igitur tu, fecisse inter nos fortunam, non animorum quidem sed vitae divortium. Sed illam ego ut non accuso ita non multum ei debere videor, quod me in forum et crimina et lites ita demerserit, ut tempus nullum intersit, ne ad hoc quidem ut revisam interdum quae bona reliquerim. Igitur vestros ego labores cum video, vobis gratulor, mihi doleo, et tacite ad vestrum illud quietis gloriaeque plenum otium suspiro. Quam enim tu voluptatem putas, exclusam omni orbis externi notitia, et doctorum virorum commercio, rabulis tantum multis innotescere? At tu perge et doctos omnes et discere volentes demereri. praecipue Latino-barbarum Lexicum nobis compone, ut de nobis quoque semi- | |
barbaris bene merearis. Utilissimum erit opus, et tibi gloriosum: requirit enim Iuris, praesertim Feudicisti, cognitionem, ac praeterea linguarum fere omnium, quae nunc regnant, scientiam: ad hoc mediae antiquitatis, plurimarumque gentium historiae acrem investigationem. Utinam tantae diligentiae digna respondeant praemia. Sed puto non tam infeliciter cum seculo agi, ut non ii, quibus ista curae sunt, aliquando videant, quid rectum sit. Vale vir doctissime. | |
Adres: Hoochgeleerde wijse zeer voorzyenige Mr. Johan Meurs Professeur in de Universiteyt tot Leyden. In het CollegieGa naar voetnoot1. Loont den bode. |
|