Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend201. 1610 Dec. 8. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot1.Cum ad me venit epistola tua, Heinsi Clarissime, nullum apud me exemplum Senecae fuit. habui duo sed alterum Reigersbergius, alterum Bloncquius abstulere. nec memoria mihi tam fidelis est ut absente libro locos repraesentet. Tamen quae nuper notaveram cursim admodum transmittere tibi volui. tu ex his eliges si quid dignum posteritate et aliis indictum. Postquam illa scripsi, vidi Scaligeri postumaGa naar voetnoot2 et in illis Notas ad Senecam, in quibus ut multa praeclara, ita non dubie pleraque ingeniosa magis quam vera. Multas enim emendationes phrases et stylum Senecae respuunt, de quo puto te non dubitaturum. Voces etiam quasdam ut Praecommovebunt, ProcacitatisGa naar voetnoot3 et similes a Seneca usurpatas vix credam. Iam vero illud Theb. v. 65. Duc e duobus id est elige, quam durum nec illius saeculi cum vera sit lectio:
quovis vertere
duce te: duobus omnis eligitur via.
Antigone enim duce Oedipo quovis ire cupit; nec posse patrem ait iter aliquod invenire quo non sequatur et filia. Et in Medea quid est apertius illo versuGa naar voetnoot4: Ias. Quid facere possim, eloquere. Med. pro me, vel scelus. Hoc enim vult Medea, nihil esse quod non ipsius causa facere Iason debeat, quamvis id cum scelere coniunctum foret, quia videlicet multa scelera ipsa illi imputabat. Rursus Iason ait duos reges gemino a latere ipsi instituros. Respondet illa Medeam magis esse metuendam regibus. Negari non potest quin apertum sensum vir magnus mirum in modum distorserit. Illud quoque non dubito, versui 508 Regina natis in eadem Tragoedia | |
recte Iasonis personam praeponi. Cum enim Medea aegre ferret suis liberis fatres ex Creusa futuros Iason contra nihil in hac quidem re dolendum esse ostendit cum potius id et honori et praesidio ipsius liberis esset futurum quod miseri ipsi potentes haberent fratres e stirpe regnante. In Phaedra versus 556Ga naar voetnoot1 hanc ego putarim esse sententiam: Nihil est humani inter homines. Ipsae matres saepe suis liberis sunt infestissimae, ut iam de novercis nihil dicam. Omnia si circumspicias, invenies, inquit Hippolytus, feras inter quas vitam agunt venatores, minus esse feras quam ipsi sint homines. Est enim παράδοξον. Ferae a feritate dicuntur. atqui ego contendo feras non esse feras prae quam sunt homines, imo si comparationem instituas, nihil esse feris mansuetius: ita ut merito solitaria ista inter feras vita consortio hominum sit praeferenda. nam huc spectat oratio. Plura nunc non addo. nam et negotia me divellunt ab hac suavissima confabulatione, nec quicquam ultra praestare possum sine libro meo. Vale flos eruditorum. VIII Dec. CIƆIƆCX. Tibi devinctissimus
| |
Adres: Clarissimo doctissimoque D. Danieli Heinsio Professori et bibliothecario Academiae Lugdunensis. |
|