Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend200. 1610 Oct. 14. Van P. CunaeusGa naar voetnoot5.Amplissime Vir. Quod me coram tecum agere puderet, id sine rubore exponam absens audacius. Constitui publicis lectionibus Satyras HoratianasGa naar voetnoot6 | |
[pagina 170]
| |
Ga naar voetnoot6 interpretari. Cuius | |
rei ab Amplissimis Academiae Curatoribus iam ante facta mihi potestas fuit. Quare a te maximo opere pro tua singulari humanitate etiam atque etiam peto, et quaeso, ut, si te res nulla impedit, ad prima auspicia mea venire digneris. non quod aliquid auditurus sis, quod eruditissimis tuis auribus sit dignum. sed quia permagni interesse intelligo ad honoris mei fructum, te, virum doctum et dignitate excellentem, benevolentiam erga me tuam hoc tempore sic publice testari. Ego Orationi ex more habendae diem Sabbati et horam eius diei decimam elegi. idque adeo ob hanc causam, ut caeteri Professores omnes sine lectionum impedimento me audirent. quod si tuum quoque vultum mihi tunc indulgebis, summi illud beneficii loco, ut debeo, ducam. Vale, Vir amplissime, Lugd. Bat. XIV Octob. CIƆIƆCX. |
|