Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend203. [1611] Jan. 3. Van J. RutgersiusGa naar voetnoot2.Eram his diebus Hagae, Amplissime Domine, tui solius conveniendi caussa, sed domi esse negabaris. Substitissem aliquamdiu, donec mihi colloquii tui copia facta esset, nisi me ursisset gelu, quod magis magisque gliscere videbatur. Inter alia de Senecae Tragici quibusdam locis consulendus eras mihi. Sed quia coram id facere non licuit, ecce tibi eos mitto. Pauci sunt, sed ex plurimis hos tantum mihi reliquos esse factos video. Reliqua enim occupavit GruteriGa naar voetnoot3 diligens cura. Quaeso te simulac tempus vacuum nactus fueris, eos relegere ne gravare. Inseram eos Heinsianis notisGa naar voetnoot4, quas cis paucos dies aggredientur typographi. Acerrime, et tuo iudicio eos examinari velim. Ad singulos eorum censuram tuam avide exspectabo. Vale Cl. Groti et nos ama. III Ian. anni CIƆIƆCXI Dion. quem tibi faustum felicemque precor. Scribebam Durdrechti. Tuarum virtutum cultor et admirator unicus
| |
Adres: Hugoni Grotio Fisci patrono (Ha)gam Comitatensem. |