Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend112. 1608 Febr. 26. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot4.Clarissime Heinsi. Rogo te per quicquid amas et taces ac per istos Belgicos versus quos nuper crudelissime cremasti, ut Tragoediam nostram, quam Christum PatientemGa naar voetnoot5 inscribere Scaligero, Heroum maximo visum est, perlegas quam diligentissime, emendes quam liberrime, deinde quamprimum transmittas, ut ea quoque corrigam quae idem Heros admonuit. Vellem sane si fieri posset non tam meum nomen quam Iannini, cui debeo plurimum, in Nundinis comparere. Sed oportet prius Typographos decipi, qui alioqui scientes tam malae merci se non immiscebunt. Fac mentiaris aliquid mea causa. Sed nescire non debes esse tibi iratum Baudii genium, quia ipsum ab uxore, quam ille insanire tandem fatetur, contusum esse Scaligero nuntiasti: qua de causa a Scaligero se Laconem plagipatidamGa naar voetnoot6 vocatum graviter conqueritur. Vide ipsi satisfacias, ne vestri Iambi inter se committantur et rideant οἱ ξυλογούργομϕοι ϰαὶ ἀτριομούσταϰοι ϰαϰοὶ σπανοί. Post abitum tuum dixit mihi Mylius, curaturum se ut res tua iamiam transigatur dum LugdunensesGa naar voetnoot7 hic sunt. Doleo sane recruduisse apud vos mala AcademicaGa naar voetnoot8, dum hic | |
remedia quaeruntur. Ego febricula laborare incipio, adversus quam refice me quaeso, si vacat, literis tuis. XXVI Febr. CIƆIƆCVIII. Tui ingenii admirator
| |
Adres: Erntf. hoochgeleerde wijse voorsyenige Daniel Heinsius Professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den brenger. |