Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend111. 1608 Febr. 3. Van G.M. LingelsheimGa naar voetnoot3.Clarissimo et Excellentissimo Viro D. Hugoni Grotio, Iurisconsulto et Hollandiae ac Zelandiae fisci Advocato, Domino meo colendo. Hagam. S. Valde gaudeo tam feliciter mihi conciliaturam successisse, qua in re Socrates apud XenophontemGa naar voetnoot4 se iactat. non enim minus Praeses noster Hippolytus a Collibus in tua amicitia sibi placet, et virtutes tuas doctrinamque in singulis paene epistolis suis, laudibus extollit, quam te in amore eius acquiescere animadverto. Certe te unum esse ait, qui moram quam illic traxit hactenus minus molestam fecerit. Habet hoc virtus, ut cultores suos in mutuam benevolentiam pertrahat. Dignitatem tibi novamGa naar voetnoot5 gratulor, et aditum ad maiora esse iudico, nihil enim tam magnum est, quod virtus tua eximia non mereatur. Omnis Europa oculos iam coniectos habet in catastrophen, qua de apud vos laboraturGa naar voetnoot6. Tot annis tanquam palaestra fuit, in qua pro Europae libertate certatum: inde iam | |
quies reliquae Europae pendere videtur. Ego infidam illam gentem nihil sincere agere, persuasum habeo: itaque nil nisi insidias metuendas puto: sed votum tuum ad PacemGa naar voetnoot1, praeclarum. Beasti me tam expolito epigrammate, cuius simile iam dudum non legi, laudibus extollunt id amici omnes, et quamvis in ignoti auctoris admirationem et amorem rapiuntur. Gruterus noster quamvis cogitationem tristissimi sui casusGa naar voetnoot2 animo excutere non potest, tamen vultu laetitiam ostendit lectis tuis litteris et amica in iis salutatione. Comitia quae iam Ratisbonae habentur, meliora nos sperare iubent, quum egregius et insolitus sit consensus omnium eorum qui Pontificium iugum excusserunt: acriter flagitant, ut pax religionis, toties et nuper DonaverdaeGa naar voetnoot3 violata, de novo sanciatur, et iustitia aequabiliter administretur, aliter nihil auxilii exspectandum. Sed vos haec aliunde scitis, itaque molestus ultra non ero, et te valere quam felicissime iubeo. Gernandus Manhemii cum filio novis molitionibus intentus abest, salutem iis abs te dicam. Vale rursus. Heidelb. 3. Febr. 1608. T.
|
|