Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend121. [1608] Apr. 2. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot3.Clarissime Heinsi. Video me in Tragoedia mea id quod ferme potissimum erat perdere tempestivam editionem. Itaque quod vulgo dici solet, post diem festum veniemus. Scio te quoque irasci. sed quid faciamus? ita sunt homines. Impelle tamen quantum potes. Versus hos ad VrientiumGa naar voetnoot4 scriptos cum leges, ridebis, sat scio, captatam nominum allusionem. et tu scis quam hoc a me alienum sit. sed volui ipsum, cui ista, ut vides, placent, suo exemplo ulcisci. Transmittes cum literis tuis si tanti videbitur. Ego vero non Herculis, sed tuam fidem, imploro, quod exspectatissimo scriptoGa naar voetnoot5 tam diu caremus. Accepi a Baudio novas literasGa naar voetnoot6 plenas tristibus facetiis, in quibus vim sibi fieri queritur, quod οἱ ϰρατοῦντες orationis editioni intercedunt. Vale et fac aut te aut tua quamprimum videamus. II. Apr. Tui ingenii cultor
| |
Adres: Erntfeste hoochgeleerde wijse voorzyeninge Daniel Heinsius Professor ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den brenger. |
|