Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend119. 1608 Maart 29. Van D. BaudiusGa naar voetnoot4.Ὑγῶνι χαίρειν εὖ τε πράττειν Γρωτίῳ
Ἀναγίνωσϰε μόνος ϰαὶ λάϑρᾳ. Plurima cis paucos dies evenerunt mihi dictu gravia, perpessu aspera. πόλλα δὴ ϑερμὰ ϰαὶ λόγῳ ϰαϰὰGa naar voetnoot5, quae corpore exantlavi atque animo pertuli. Sed tragicum cothurnum complicare optimum est, et humane loqui, praesertim tecum, fonte candoris, benevolentiae et humanitatis, quem semper supremum habui comitem consiliis meis, et cuius in sinum semper familiariter effudi curas omnes atque solicitudines quae me coquebant. Nunc quoque mens eadem perstat mihi. Nec mea iam mutata loco sententia ceditGa naar voetnoot6. Quorsum igitur tam perplexa et septuosa utor ratione exordiendi? dicam, sed non uno verbo, quid te velim. Nuper quum locarem operam dentium illustri Legato Ianninio, varii sermones haud illepidi nec inficeti ultro citroque commutati sunt, nec defui partibus meis, et forte nonnulla nobis exciderunt, quae τὸ ϰέντρον ἐγϰατέλιπε τοῖς ἀϰροωμένοιςGa naar voetnoot7. Satis enim superque nos nosti, Pamphile, nec te praeterit quantas soleam turbellas dare mea quum commovi sacraGa naar voetnoot8. Ut a diverticulo repetatur fabula, dedit se ad manum occasio non longe quaesita, ut finito convivio offerrem ipsi carmen dictum honori Ducis Spinolae, sed praemonito nefas fuisse visum iis, Qui pecori | |
imperitant, quos tota armenta sequunturGa naar voetnoot1, ut in manus hominum perveniret, ne quid Academia nostra detrimenti caperet, cuius summa scilicet res, fama, fides et existimatio ἐπὶ ξυροῦ ἵστατο ἀϰμῆςGa naar voetnoot2, si carmen illud lucem aspiceret; in meo discrimine verti publicam auctoritatem, qui ne quidem habeo ius suffragii, nec, ita valeam, habere curo, si esset unde familiam alere possem μεγαλοϕροσύνῃ ϰαὶ ἀπορίᾳ τῶν χρημάτων. Quidquid id est, nescio qui factum sit ut hoc meum audax et temerarium facinus aures herois *Ga naar voetnoot3 perculerit. Qui haud civiliter, nec pro caetera mansuetudine morum id accepit, quasi memet indignis modis traducendum praebuerim, et Musas infelices tanquam ad quaerendum poëtastro parvulo victum hosti prostituerim. ego qui Monarchas habeo debendi reosGa naar voetnoot4, ego qui minimo negotio potuissem elicere regiam liberalitatem, si vel unum aut alterum diem in aula desidere animum induxissem: sed vetuit ϑυμὸς ἀγήνωρ, quem eierare non possum etiam inter summas rerum angustias, quibus pene redigor ad extreman consilii omnis inopiam. Illud etiam rescivi - et cur non auctorem laudo, summum ingenii tui admiratorem, et amicum mihi εἰς ἀϰρότατον; - ex Ioh. WouwerioGa naar voetnoot5, non videri in rem esse ut edatur oratioGa naar voetnoot6 dicta ἀϰρατείᾳ ϰαὶ ἀϰολασίᾳ τῶν ἑλλήνων, quam tantis laudibus nil tale merentem ita praedicas, ut mihi magis impendio placere incipiam, contentus uno Catone. Sed ad rem. δοϰεῖ τοῖς ϰρατοῦσιν ἡμῶνGa naar voetnoot7 non expedire ut exeat in lucem: forte quod existiment non esse divulganda flagitia nostrae militiae, quorum quidem opinioni suffragarer, si res in integro adhuc esset. sed quotusquisque ignorat ea, quae heic parum decore sunt designata? Porro quum vera latent vero maiora putantur. Et multi sunt dilapsi, qui omnia im peius extollent, ut idoneam discedendi causam habuisse videantur, et scis, quam patulae sint mortalium aures πρὸς τὸ ρᾳδίως πιστεύειν τῇ διαβολῇ. Huic incommodo non aptius occurri potest quam vera gestarum rerum narratione. Quid quod adhuc anquiritur in absentes? et ‘leges horrendi carminis’Ga naar voetnoot8 eorum cervicibus imminent, nisi se iudicio sistant. Non est meum, qui sum quietis et obsequii amantissimus, culpare ea quae publica auctoritate fiunt, sed apud te simpliciter deponere licet, mihi cum Pisone crudelitatem non placere. ἁλλὰ τὰ μὲν προτέτυχϑαι ἐάσομεν ἀχνύμενοί περGa naar voetnoot9. Illud me nonnihil angit animi, quod tenebris damnari volunt sermonem tuo iudicio luce dignam. Adempta est mihi vox, quum eius usus esset maxime oportunus. concoxi hanc atrocem iniuriam, ἧς οὐ ϰύντερον ἄλλο πέπονϑαGa naar voetnoot10. nunc ne quidem vestigia fugitivae vocis in literas mitti placet. et illud fortem animum tolerare iubebo. Sed hanc opinor libertatem nulla vis mihi | |
adimet quin possim per epistolas tecum sortis meae calamitatem miserari, cuius omnia optime consulta et cogitata torquentur in sinistram interpretationem. Si verentur ne me frigore feriat doctrinae studiosa cohors, quod ore nimis libero lasciviam et incontinentiam eorum oculis hominum denudavi, relinquant mihi exedundum quidquid hoc est intritiGa naar voetnoot1. facile invidiam sanabit bonorum favor, et penitus infixa mentibus nostrae iuventutis opinio e fundo veritatis nascens, me ipsis esse amicum germanum in modum. Quoquo me verto, lata querendi materies sese ostendit: vel illud, quod hesterno die affinis D. Arminii quum pro doctoratu Iuris adipiscendo gnaviter sane et cum laude disputassetGa naar voetnoot2, omnes, quorum sum collega sine suffragio, contulerunt se illo ubi solent ordinarii sententias dicere, solus ego virtute mea involutus a reliquo coetu digressus sum, illud reputans, non esse ad consilium accedendum ἀϰλήτως. etsi ius erat Baudio venire αὐτοϰλήτως. Nec dignati sunt iidem heroës mecum deliberare, quum in mandatis haberent, ut omnes Iuridicae facultatis professores opinarentur super articulo statuti Academici de fori competentiaGa naar voetnoot3. prorsus tanquam si essem Ἀπτόλεμος ϰαὶ ἄναλϰις.
Οὔτε ποτ᾽ ἐν πολέμῳ ἐναρίϑμιος οὔτ᾽ ἐνὶ βουλῇ.Ga naar voetnoot4
Haec tanta negligentia et immemoria nostri valde me confirmat in pristina sententia, ut scillicet si proximis comitiis sola mihi Historiarum professio decernatur, reservem ius pontificiumque praesidendi disputationibus publicis, promovendi, examinandique, quum visum fuerit. Iam incipiunt degustare studiosi nos non esse prorsus elingues, nec sine lege loqui in enarratione Institutionum. itaque cottidie servitus crescit nova, et, ut quod sentio fabuler, minus mihi displiceo in recitationibus Iuridicis, quam in Tacito explicando, ubi interdum steriles campi occurrunt, nisi ferente aura ingenii luxuriantis evagemur in liberiores egressus. quod facimus plaudente iuvenum corona, qui infinitis partibus minus sapiunt quam tua dignitas. a qua frequentiores παρεϰβάσεις nostrae notari meruerunt. quo nomine grates gratas memini. Sed tempus est desinere ineptiarum, praesertim quum omnino cupiam, et, si fas est, imperem, ut haec epistola protinus et lecto citius admoveatur ad Vulcani violentiam, vel, si mavis, ad ἱερὸν μένος Ἡϕαίστοιο. Vale, et nos ama. Datum Lugd. Batavorum XXIX Martii CIƆIƆCVIII. |
|