Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend124. [1608 tusschen 2 en 12 April]. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot7.Clarissime Domine. Tragoediae meae exemplaria, quod rerum omnium si non primum, certe nec postremum est, in tempore recepi: eoque nomine ac plurimis aliis diligentiae tuae summas habeo gratias. Mitto nunc ministrum, ut exemplaria alia usque ad quinquaginta a bibliopola auferat eo pretio, quod tu, si vacabit, cum Typographo statues. D. Scaligero, tibi ac Baudio ipse hinc transmittam: interim volo quaedam nunc apud te relinqui, quibus pro arbitratu utaris. In relegendo inveni errata quaedam Typographica in posterioribus paginis, et quaedam talia, ut sensum alium facerent, | |
quam quem ego voluisse me sentio. Ea omnino iudico calamo, quando aliter fieri non potest, corrigenda: quod si Typographo nimis molestum est, tradat huic homini exemplaria omnia: remittam intra biduum emendata. De versiculisGa naar voetnoot1 sane tecum iudico esse non satis πρὸς ἔπος aut, ut proprie loquar, πρὸς τὴν τραγῳδίαν. Sed tamen istius commendationis lenocinio aliquot lectores alliciemus. Te et Herculem tuum ἀποτρόπαιονGa naar voetnoot2 avide exspectamus: imprimis legati GermaniciGa naar voetnoot3, qui me velut expromissorem interpellant. Legatus Marchionis Ansbachii eo magis, quia hominum illumGa naar voetnoot4, si tamen homo dicendus est, tam familiariter in Italia novit, ut ab ipso Cardinalibus Lutheranismi nomine commendatus sit, quod illi magnam fugiendi diligentiam iniecit. Vale, et veni. Tuus tibi obstrictissimus
| |
Adres: Erntfeste wijse hoochgeleerde heere Daniel Heinsius Professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. |
|