Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend125. 1608 Apr. 11. Aan G.M. LingelsheimGa naar voetnoot5.Salutes a te, vir clarissime, iam plurimas accepi, gratissimas sane etiam isto nomine, quia per HippolytumGa naar voetnoot6, virum omni amore ac cultu dignissimum, ad me mittebantur. In quo quidem cum mihi omnia maxime placeant, tum hoc ante omnia, quod et tui libentissime meminit, et eius, quam ex literis tuis capit, voluptatis me plerumque participem facit. Ego ad te de publicis nostris scribere non audeo, cum et plura et certiora habeatis quotidie ab Hippolyto. Quae vero ipse ago, talia sunt, ut alios delectare non possint. Itaque nuper otio literario valedixi edito opereGa naar voetnoot7, quod vereor, ne eius generis postremum sit. Exempla mitto tibi et domino Grutero, qui cum mihi magna munera soleat mittere et exiguum recipiat, illud sui MartialisGa naar voetnoot8 occinere mihi iure potest: Magnus ut exiguam bos ranam ruperat olim. Audacter loquar, forte non poterit omnino vobis ista tragoedia displicere, cum duobus nominibus commendetur, sancto argumento et amico auctore. Vitiis autem carminis ipsius eo facilius ignoscetis, quia labori isti expoliendo, propter alias quae intercedunt occupationes, non potuit tempus nisi longum sufficere: quod si insumsissem, periisset et gratia, et si qua est ab annis excusatio. Vale, vir amplissime, neque unquam nos diligendo defatigari te patere. III. Eid. Apr. CIƆIƆCIIX. Tui nominis observantissimus cultor
|