Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend87. [1606] Nov. 11. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot2.Clarissime Domine. Sola nocte interposita postquam a te abscesseram adii MyliumGa naar voetnoot3 qui mihi literas tuas demonstravit, sane candidas et elegantes, et dignas quas tu scriberes, ille legeret. Probabat non tantum verba, sed quod puto tibi non minus curae esse, rem ipsam: nisi quod arbitrabatur parum dignitati tuae consultum iri, si ante peractum interpretandae ParaphraseosGa naar voetnoot4 laborem de praemio, velut stipulato, agatur. putat et ipsis Curatoribus et tibi decentius fore, si nec tu liberalitati illorum diffidere videaris, et illi non ex pacti conventi formula, sed ex Gratiarum lege teneantur, cuius nomine actionem ideo Praetor nullam prodidit, ne virtus esse desineret, quod ius esse coepisset. Scio multas esse causas, cur, non quantum tibi debetur, tantum sperare audeas ab illis hominibus, quibus hactenus partim ad iudicandum prudentia, partim ad efficiendum vis defuit. sed fas est attollere animos, ex quo illius numeri esse coepit vir cordatissimus, cui difficile sit literas amanti deserere literatos. praecipue autem dignitatis eius fructum vindicare vobis debetis tuque et Baudius privato amicitiae iure: ut nunc nihil dicam de singularibus tuis in publicum meritis, in quorum partem nemo venit. Neque decipiet vos spes vestra, si hoc modo cogitetis temporis illi spatio opus esse, tum ut suam auctoritatem confirmet, tum ut vestris occasionibus invigilet. Curatores non coibunt antequam dissolutus sit aut diffissus Ordinum Hollandiae conventus, qui in aliquot dies adhuc, sed incertum quousque durat. Legatus noster sarcinas incipit colligere, et quidem optimas primo loco. iam enim libros convasat. Hodie illi Senatus Federatorum Or(di)numGa naar voetnoot5 datur, in quo nunc supremum ut puto oraturus es(t). Vides et tibi super itinere ineundum consiliumGa naar voetnoot6: ac forte non | |
imprudenter feceris, si Illustrissimi Scaligeri rationes quibus istam peregrinationem dissuadet cum animo tuo consideraveris. Ego et hoc vereor, ne cum ille subito abiturus est, ut ferme solet, tibi tempus non sit cum Curatoribus agendi, ut illorum pace ab Academia tibi abesse liceat. Loquar hac de re cum patre tuoGa naar voetnoot1 et tecum si huc veneris: quod satis consultum videri potest. Mihi hesterni temporis angustiae abstulerunt bonam partem eorum negotiorum quorum causa Lugdunum veneram. Nam PatiumGa naar voetnoot2 eram conventurus, ut scirem quid illi a me restet. si velit transcribere, mittam continuo. Promiseram Nob. DousaeGa naar voetnoot3 me ipsius nomine tecum acturum de editione Poematum fratris. potes negligentiae meae succurrere, si quid fieri eius possit, et quid tibi optimum videatur, coram, sin minus, per literas mihi, aut ipsi significaveris. Idem voluerat dici Bertio, quem audiit editionem superantium Lipsii epistolarumGa naar voetnoot4 adornare, esse aliquot apud se nec editas. nolim tibi eam ob rem molestus esse, nisi forte in illum incideris. Vale et de Maximo, Alcinoo, ParaphrasteGa naar voetnoot5 fac ne nimium diu nos torqueas. XI. Nov. Tui ingenii admirator
| |
Adres: E. Erntfeste, hoochgheleerde Daniel de Heins Professeur in de Universiteyt tot Leyden. Loont den bode. |
|