Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend88. [1606 midden Nov.] Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot6.Cl. Domine Heinsi. Iussit D. Legatus FrancicusGa naar voetnoot7 impelli illud negotium, quod eius nomine tibi commendaveram, de libello Arminiano de Permissu PeccatiGa naar voetnoot8. Quantum igitur poteris hoc cures velim, ut describatur. Locutus sum Mylio de controversiola, quae tibi cum Senatu inciderat. non potes habere animosiorem tui defensorem ex quo rem illi omnem et nescio quorum inscitiam aperui. ille continuo ad Hogerbetium: quid actum sit postea, sciam et significabo. Interim de scribendis literis quod dixeram, tecum vide. Ego sicut ex usu tuo esse credidi, ita suasi. Tibi si aliter videtur, nihil repugno. Tua enim dignitas mihi commendatissima est. Sed de | |
RhedanoGa naar voetnoot1, mi εὐεργέτα, utinam. beabis me. Salve igitur, et aut scribe, aut potius veni. utriusque excusationem non accipiam. Tui nominis studiosissimus
| |
Pro libris quos transmisisti, amo te, debeoque tibi plurimum. Restituam quam primum. | |
Adres: Omnium literarum eruditissimo D. Danieli Heinsio Graecae Linguae Professori in Lugdunensi Academia. |
|