Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend85. 1606 Oct. 4. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot2.Vir Clarissime. Plurimum tibi debeo per quem mihi adducto et tristi esse non licet. Nam absque te foret vitam agerem plane ἄμουσον ϰαὶ ἀγροδίαιτονGa naar voetnoot3. nunc et fori taedium et ingenii mei frigus festivissimae tuae literae detergunt. Nam quis non rideat cum tam lepide depingis illumGa naar voetnoot4, qui sane intelligere debuerat, in Batavis neminem parem sibi fuisse: peregre se non habere idem gratiae? Quod si magistrum se neget, et ego eum non mentiri liquido iurabo, nam discipulos non habet. Quod autem ita agit, ut herifugae famuli solent, seque pro libero gerit, et ut ita dicam, sui plagium facit, id hercule sciri dominorum interest. CarminaGa naar voetnoot5, ut voluisti, tibi mitto. Cupio enim, ut alias scripsi, ita te implicare, ne tibi integrum sit non laudare ista quibus et oculos et manus commodaveris. Melius autem me scis, quibus ista debeantur. hoc est nec ita ineruditis ut intelligere non possint, nec ita severis ut nequeant ignoscere. De Paraphraste HomeriGa naar voetnoot6 iam mandatum a Curatoribus Merulae datum est: quem quidem librum ego simulatque emtus fuerit inspicere gestio. Delectant me enim mirifice τὰ περὶ ἠϑῶν. Nec minus tamen ardeo et Maximum tuum et AlcinoumGa naar voetnoot7 legere: quibus dum tu obstetricaris, interim desiderium Epigrammate Graeco, eruditissimae (ita me Musae iuvent) simplicitatis solabor. Τῷ ἥρωιGa naar voetnoot8 commendatum me velim et illiGa naar voetnoot9, quem proprio rabies armavit iamboGa naar voetnoot10. Vale meum dulce decus. IV Oct. CIƆIƆCVI. Tui reverentissimus
| |
De pecunia, quae typographoGa naar voetnoot11 restat, scire aveo. | |
Adres: A Monsr. Monsr. Heinsius. |
|