Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend82. [1606 einde Sept.]. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot4.Clarissime Domine. Eundem te semper agnosco. Tam tibi ἀδύνατον est non bene facere quam mihi gratiam referre. Amicos meos ita amplecteris, ut non minus tibi quam mihi debeant: nisi quod hoc ipsum mihi deberi vis quod tu praestas. In carminibus nostris, quae mihi ob hoc unum placent, quod tibi non improbantur, horas ultro perdis, et quidem tam pretiosas. Interpellatus nocte, literas ne in diem quidem differs. At eas quam lepidas, quam elegantes, ut sane appareat te ne tum quidem cum dormiendum est dormitare. Sed quid amplius dicam? Baudione memoriam suam imposuisse, quod ego inter prodigia habeo, an, quod solet fieri, me non satis explicasse animi sententiam? Non enim paucis exemplaribus, sed aut omnibus, aut sane magna parte opus erat, quae in Galliam mitterem. Itaque hoc volueram quod de inauratione dictum erat, si sine temporis iactura confieri non posset, omittendum potius, ut quae parata essent exemplaria sine ulla mora curarentur, quod etiamnum ut fiat te oro. nam imminent nuptiae, et satius est quemvis potius cultum amittere, quam eius temporis occasionem, qua elapsa Epithalamium res sit frigidissima. Transmittam igitur ea, quamprimum a te acceperoGa naar voetnoot5, quod confido iamiam futurum. Si quae inaurari coepta sunt, ea ubi perfecta erunt, facile hic dominum invenient. Sed, ut dixi, non tanti hoc est ut vel diem unum interponam. Rogo te ut aliqua Carmina his, quibus videbitur, distribuas. nam apud nos pauci sunt, a quibus eo nomine gratiam exspectem. Fraudem hanc mihi gratificare: putent homines aliquid esse quod per te donabitur. Pecuniam quae BibliopolaeGa naar voetnoot6 restat, ubi quanta sit indicaveris, transmittam: nisi ipse huc venturus es, quod ut ante monui flagrantissime exopto. | |
Adres: Ed. Erntfeste hoochgheleerde heere Daniel Heinsius Professeur in de Universiteyt tot Leyden. Cito. Loont den bode. |
|