Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend81. [1606 einde Sept.]. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot6.Clarissime Domine. Hunc qui ad te venit duplici tibi nomine commendatum volo: et quod apud suos in aliqua dignitate est, et quod mihi olim Lugduni studiorum commilitio iunctus nunquam exinde desiit amicitiae foedus fovere. Nomen est Eitzoni | |
TiardaeGa naar voetnoot1, tibi, ut puto, non inauditum. Ipse omnium elegantiarum studiosus, et quod reipsa magis experieris οὐ τῶν τυχόντων. Fac quaeso ut videat meam gratiam apud te aliquid valere: quae mea maxima iactatio est. De caeteris, quae pro nimia tua humanitate curanda susceperas, proxime, ut puto, aut per literas, aut quod multo mavelim, adventu tuo intelligam. Et utinam illumGa naar voetnoot2 una adducas qui nunc, ut tu scribebas, in diem gaudet. Ostendam tibi, si velis, quanto ego rectius legem Ascraeae frugalitatisGa naar voetnoot3 observem. Tui ingenii admirator
| |
Adres: Clarissimo Eruditissimoque D. Danieli Heinsio Graecarum Literarum et Poeseos Professori Lugduni Batavorum. In marg. is genoteerd: ‘1606. V. epist. postr. Kal. Sext.’ Waarschijnlijk is bedoeld postr. Kal. Oct. (no. 84). |