Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend70. 1605 Dec. 25. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot5.Clarissime Heinsi. Iamdudum ad te scripturus fueram, si quid certius de rebus materteraeGa naar voetnoot6 tuae | |
potuissem cognoscere. Nunc quoque non ideo scribo, quod cognoverim eius quippiam, sed ne frustra expectetis. Nam ad litem illam quod attinet nullum hic ab ullo Magistratu praesidium peti potest, antequam iudices loci nos laeserint de quo nobis queri nondum licet. De re altera plane ita est ut dixeram, nisi magnis faventium studiis spem esse nullam conficiendi negotii. Interim HusseniusGa naar voetnoot1 hic prensat: et valde vult in summum Senatum allegi, quod si impetrabit, credo nobis aliquanto plus in iure fiduciae fore: nisi omne illud tribunal eiuramus. HeroiGa naar voetnoot2 me et Borelium commendabis. Vale princeps eruditae iuventutis. XX. Oct. CIƆIƆCV. Tui studiosissimus
| |
Literas has multo serius curavi quam scripsi: quia is quem allaturum credideram me frustratus est. Interim tuas recepi. Quibus nunc quidem nihil aliud respondendum habeo, quam fore ut ὁ δεσπότηςGa naar voetnoot3 praesideat septimana non ea quae nunc incipitur, sed sequente quae in annum alterum incidet. Addebam XXV. Dec. CIƆIƆCV. Velim te meminisse Dousae Poëmatum. Sed et ApotheosinGa naar voetnoot4 nobis transmittere, ut videamus. Litteras inclusas quandocunque commodum erit velim Tuningio tradendas cures. | |
Adres: E. Erntfeste zeer gheleerde wijse discrete heere Daniel de Heins Professeur inde Universiteyt van Leyden. Loont den brengher. |
|