Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend71. [1605] Dec. 30. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot5.Clarissime Heinsi. Quod nuper in fratrem huius adolescentis studium ostendisti, idem in hunc ostendas tres simul oramus. Est enim eo iudicio, ut facile intelligat magnum diligentiae suae subsidium in amicitia tua fore. Ego eum talem cognovi, qui tibi dehonestamento futurus non sit. Reliquisti apud me, si forte memineris, Saxonicam historiam, SuevicamGa naar voetnoot6 inquam. Eam et siquid aliud apud me tuum est transmisissem nunc: sed nolui ipsi praeter literas quicquam oneris esse. De Bezae carmineGa naar voetnoot7 sollicitus sum: quia nec genus carminis, nec tempus invenio: tantum argumentum abunde sufficit, idque ipsum saepe cogitanti impedimento est; si aliter non potero, ubi prima me Musica aura afflaverit, Epigrammate transigam. De ApotheosiGa naar voetnoot8 quaeso memineris Mylii causa. Quoties ad nos veneris, et molestum non erit, iuvenis hic non invitus te comitabitur. Interim materteramGa naar voetnoot9 tuam a me | |
salutatam velim. Et eum, quem nunc incepturi sumus annum felicem tibi, hoc est literis precor. III eius Cal. scribebam. Tui nominis unice studiosus
| |
Adres: Viro spectatissimae doctrinae D. Danieli Heinsio Graecarum literarum, et Poeseos Professori in Academia Lugdunensi. |
|