Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend16. 1600 Aug. 4. Aan Joh. MeursiusGa naar voetnoot3.Salve mihi, et Musis amicissime. Non ignoras Carmen me de Semestri priori huius anni scripsisse, cuius finis est praelii apud Neoportam eventusGa naar voetnoot4. Nomina caesorum, et captorum hostium, qui quidem primariae alicuius dignitatis, ita uti primum hic circumferebantur, inserui. Postea illis intellexi nihil esse incertius. Eadem iterum aliter atque aliter prodierunt mirabili discrimine. Itaque Delphos profectus, cum ne illic quidem certior fiam, ad te scribo, uti mihi hac in re operam des. Suspenditur enim impressio. Poteris, nisi grave sit, certi aliquid resciscere ex Nobilissimo D.D. Oldenbarneveldio. Ubi certi quid habueris, quod quam citissime eveniat opto, quia res moram vix patitur, rogo, ad me perscribas. Salutabis meo nomine Nob. adolescentes curae tuae concreditos, Reginerum et Guilielmum OldenbarneveldiosGa naar voetnoot5, et cum iis in mei amore perseverabis.IIII Sextilis Anno CIƆIƆC. Delphis Batavorum. Tuus χρήσει ϰαὶ ϰτήσει
| |
Adres: Eersaeme discrete voorzyenighe Johannes Meursius ter huysen van mijn Ed. heere Mijn heere Mr. Johan van Oldenbarneveldt eerste Raedt ende Advocaet van t'ghemeene landt van Holland in den Haghe. Loont den boode. |