Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend17. 1600 Sept. 14. Aan J. LipsiusGa naar voetnoot1.I. Lipsio literarum principi H. Grotius salutem. Occasionem ad te, Vir Clarissime, scribendi, quae rara ob Civiles hosce motus, oblatam non neglexi. Edideram hisce diebus AratumGa naar voetnoot2 cum triplici interpretatione, Ciceroniana, quam interpolavi, Caesaris Germanici, quae ex Manuscripto renovata, et Avieni additis variis Notis. Id opus ad te misi, ut iudicium tuum tu mihi vicissim, quem ego hac in re Iudicem agnosco Ordinarium. Si qua sunt, quae tu ad istos authores observaveris, ut soles ad omnes, mihi rogo transcribas, ut eo Emblemate ornentur δεύτεραι ϕροντίδες. Vidimus PanegyricumGa naar voetnoot3 tuum ad Duces, et alterum Plinii paulo minus quam tuum, in quo tam varia, et te digna annotasse ab omnibus iudicaris, ut incredibile vobis, intolerabile nobis, suscites desiderium tui, cui pares non essemus, nisi nos reficeret aura Scaligerana. Sumus omnes tui quam studiosissimi, praesertim vero pater meus I. Grotius, qui te semper coluit, maximique fecit, et nunc quam officiosissime salutat. Vale, ut valeant literae, et nobis, ubi visum erit, rescribere ne dedigneris. XIIII. VIIbr. CIƆIƆC. | |
Adres: Clarissimo Amplissimo Honoratissimoque viro Domino I. Lipsio Lovanii. De bode zijn loon. |