Archives ou correspondance inédite de la maison d'Orange-Nassau (première série). Tome VIII 1581-1584
(1847)–G. Groen van Prinsterer– Auteursrechtvrij
[pagina 128]
| |
Ga naar margenoot+sime Comes, intellexi exfide dignissimis hominibus Principem Aurunciae filium suum Mauritium cum v.G. filio studiorum gratiâ misisse LeidamGa naar voetnoot(1): quod v.G. propterea significo quia judico optimam esse occasionem nunc etiam eo mittendi duos juniores Comites v.G. filiolos, de quibus v.G. mihi scribi curaveratGa naar voetnoot(2). Quia enim nepotem et fratrem ibi habent, poterunt rectiuscurari et sumtibus non ita magnis: sed opus haberent proprio paedagogo qui privatim eos institueret. Is, si esset vere pius et Gallicae linguae peritus, admodum conduceret.... v.G. filius Wilhelmus, nunc Dux militiae, admodum bene valet, similiter proprinceps noster, G.v. affinis, cum suis filiis, quorum tres, videlicet Hermannus, Fridericus, et Oswaldus, in civitate Lochem, quae ab hostibus adhuc obsidetur, sunt .... Hostes fortassis suis suppetias ferrent, si a nostris navibus bellicis, quae passim Rhenum obsident, non impedirentur.... Raptim Arnhemiae Geldrorum, 10 Sept. anno 82. v.G. addictissimus, J. Fontanus. |
|