Archives ou correspondance inédite de la maison d'Orange-Nassau (première série). Tome III 1567-1572
(1836)–G. Groen van Prinsterer– Auteursrechtvrij
[pagina 68]
| |
† Lettre CCLXXII.
| |
[pagina 69]
| |
Ga naar margenoot+et les surchargent à cet effet de pompeux discours: car les dialogues, les bons mots, et les vives reparties sont aussi des ornemens; pourquoi s'abstiendroient ils d'en assaisonner laurs écrits? Nullis video mihi officiis satisfacere posse tuis in me meritis, cum video tibi res meas adeo cordi esse, et praecipue tam fideliter et multis rationibus me per literas hortari ut hic maneam; quibus etiam libenter acquiescerem, ut pote profectis a domino et homine mihi amicissimo et cui plurimum alioquin tribuo, nisi hoc et ante decrevissem et ex aliorum etiam sententia. Nam hoc tibi persuasissimum esse volo me profectionem hanc susciperc, non quod aut diffidam aut dubitem de Regis aliorumve erga me voluntate, cum tam me sentiam ab omni culpa alienum ut neque praesente neque absente Rege ex conscientia aliquem metuam, sed quod hanc profectionem diu ante decreverim. Idque ex consilio parentum, neces | |
[pagina 70]
| |
Ga naar margenoot+sariorum et affinium meorum; et puto te meminisse, cum ante annum eadem de re ageretur in consilio, in eadem sententiâ me perstitisse nisi quod dum pertinax videri nolo, vobis aliud sentientibus tandem cessi. Quod si non fecissem, non paterer nunc eas calumnias quibus undique traducor. Et velim hoc apud Deum contingat animae meae, quod Regi et patriae, dum eam conservare conor (quod praecipue e re Regis esse puto), praestiti; quâ in re cum nihil amplius praestare possim et cum facile mihi molestiae excitari possint et hoc ipsum in controversiam vocari an ulli mihi amici succurrere debeant, quarum rerum jam nonnulla se aperiunt indicia, vel abs te peto utrum praestet, ut et amicos meos ab hac perplexitate et me a periculo liberem. An ut sic incertus maneam, idque solus qui juramentum a Rege recenter exactum praestare nolui, ob quod vel solum in me conjiciuntur omnium oculi et vel praecipue ut discedam interpellat conscientia, cui satisfacere non possum dum hic maneo. Nosti enim quam male possim dissimulare, quod necesse est ut faciam, et plus etiam quam alias, si aut Regi, aut Gubernatrici placere velim. Malo itaque ferre quicquid libere et aperte agenti accidere poterit, quam aliis placere cum detrimento libertatis, patriae et propriae salutis. Spero itaque his rationibus perpensis te non improbaturum consilium hoc discessus mei, et committam reliqua Deo, ut constituat de eis ut ad gloriam nominis Sui pertinebit. Tibi vero hoc persuade amiciorem me te habere neminem cui quidvis libere imperare potes. Amor enim tui eas egit radices in animo meo ut minui nullo temporis aut locorum intervallo possit, precorque ut eo vicissim in me sis animo quo semper hac- | |
[pagina 71]
| |
Ga naar margenoot+tenus fuisti. Agoque tibi gratias pro epistola, quam scribis Regem ad me, si velim, missurum, relinquoque voluntati ejus ut faciat prout ex re et usu videbitur: quamvis enim discedam ob ea quae dixi, non desinam esse Majestatis ejus obsequentissimus vasallus, paratus ad omne obsequium quod illaesa conscientia praestare possum, nec tam procul recedam quin redire possim, cum intellexerim operam meam quam hactenus fuit Regi esse gratiorem. |