nostre fundamentum applicare, petentes, quatenus pred. materiam cum Groningen. summa diligentia velitis prosequi et sollicitare. Et quantum ad commissionem visitandi monasteria exempta nostre diocesis, cum Rde patre Domino preposito ecclesie nostre beati Joannis Trajecten., cui similiter scribimus, conferre atque prosequi, et impetrare aliud breve declaratorium hujusmodi commissionis seu brevis desuper expediti, videlicet, quod summus Pontifex, non obstante appellatione per religiosos de Wyndesem nostre diocesis totius ordinis regularium nomine interjecta, ab hujusmodi visitatione et ab effectu predicte commissionis, cum nullum precesserit gravamen, intendat eandem commissionem ad predictos Wyndesemen. extendi, quatenus vigore hujusmodi brevis declaratorii precedentis ipsi Wyndesemen. ad paritionem apostolice commissionis seu mandati viis et remediis in pred. brevi preceden. expressis compelli possint, et appellationis eorum effectus, quantum possibile sit, impediri, nobis per primum rescribendo, quid in predictis et etiam in causa contra Decanum de Naeltwyck, similiter circa licentiam testandi, quam habere petimus, obtinueritis, et omnia condigno salario remunerabimus. Disposuimus jam, quod preter et ultra sexaginta ducatos per vos hactenus receptos, alios ducatos sexaginta consimiles recipietis, istic a factoribus banchi Guilielmi Petri ex Mechlinia, cujus heredes in hiis partibus deinceps negotia nostra sint directuri, eo, quod Philippus de Gualteroti jam paucis diebus exactis, divina dispositione, diem clausit extremum.
(Naar eene oorspronkel. minute).