Occasio arrepta. Neglecta(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Schema XI. Angelus diabolo praedam extorquet, ad Poenitentiam. Angelus, Golphus. Ang. HJnc, hinc, foeda lues Erebi; fera pessima, ad Orcum. Non haec tam furuis debetur faucibus esca. Abstulit hos error; scelus admisere; fatentur: Tempvs ijt studiorum, Occasio iusta recessit: Sed resipiscendi spatium, atque errata dolendi, Est super. Ergo agite, ô Juuenes! quod restat, in omne Jam reliquum vitae tempus, deflete latentes Desidiam: obscurosque inter, tam foeda stupendae Crimina stultitiae luite: & prece flectite Diuos, Cura quòd exstiterit vobis tam parua salutis. Golph. Angele, fide comes, nostraeque salutis amator, Quaeso, tuêre tuos deinceps hac lege clientes; Vt, licet ad magnas posthac Occasio laudes Et Tempvs miseris perijt; tamen illa supersit Ansa, patrocinio vestro, quae ritè piandis Commissis satis esse queat: ne morte luamus Aeternâ, & numquam liceat sperare salutem. [pagina 299] [p. 299] Ang. Faxo, sed haec faciant praemissa pericula cautos. Terreat, aeternùm multorum torrida flamma, Quos noxa inuoluit similis; neque tergere fletu Fas fuit, aut errata viae reuocare prioris. Terreat, exitium vix effugisse supremum: Nam Caelo indultum vobis, quò Numina dignis Placentur lacrymis; nec spes siet omnis ademta. Ergo, icti sapite; & vestram vos carpite culpam, Dum vitae inuitae suspendunt stamina Parcae. Actum est, si ad veniam perit irreparabile tempus. Vorige Volgende