Schema VI.
Alacres Occasionis commoda amplectuntur.
Occasio, Angelus, Drusillus, Tornus, Storia, Mirandulus, Darotistus, Diaboli.
EN tibi, care, mei magnum in te pignus amoris.
Hoc si solicitè serues, & noueris vti;
Grates ago Nympha perennes.
O praestans donum, superis quod vênit ab oris!
Sed, quâ lege fruar? tum, quae vis muneris huius?
Obsecro (sit venia oranti) mihi suggere; quantus
Qualísve efficiar, siquando accesserit aetas?
Jn pretio sint dona tibi; dein, vtere iuxta
Numinis instinctum, & Ductorum iussa tuorum.
Quantus eris qualísve olim; non temporis huius
Fert ratio effari: sed viuida facta probabunt.
Efficiam, nequa ergo mihi subrepat imago
Desidiae, aut tantis inimica proteruia rebus.
Tuque hilari cape dona manu: ne despice, tanta
Laus tibi proueniet, quantam tua cura meretur.
Non ingratus ero, neque muneris immemor huius.
Meritò; fas namque petenti
Expandisse sinum, quem nec praecludo neganti.
Hucdum belle puer, nostrae cape praemia dextrae:
Disce, viam ad quantas Occasio muniat artes.