Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 290]
| |
Vos sapite; atque aliis spretum ne temnite Numen.
Eia igitur, dum Tempvs adest, Occasio dum se
Oggerit, immensos componite laudis aceruos
Virtute & studiis: aderit fauor aetheris alti.
1. Diab.
Non opis est vestrae tantis onerare cerebrum
Solicitvdinibvs.
2. Diab.
Iuuenilia voluite coepta.
Ang.
J procul, impostor coluber suasorque malorum:
Non sunt hi praeda apta tuis fera belua technis.
Temp.
O clari ingeniis iuuenes! En, nobile pignus
Tempvs ego, soror & germana Occasio, vestris
Seruitiis laeti offerimus nos nostraque.
Occas.
Vobis
Si quis amor nostri, vel si vos cura salutis
Vlla tenet; magnam paruo pòst tempore messem
Proferet, & rutili statuet super atria caeli.
Drusill.
Hospes gratus ades.
Darot.
Prô, quàm tua lumina laeti
Adspicimus!
Storia.
Quàm tu nostris Occasio ocellis
Exoptata venis!
Mirand.
Quàm te tardante dolemus!
Torn.
Obsecro, pace tuâ, liceat mihi dulciter istos
Tempvs in amplexus ruere.
Temp.
O mihi cara Iuuentus!
Drusill.
Cedo manum, & fidos amplectere fida clientes.
Occas.
Vivite.
Darot.
Siqua mones, stamus parêre parati.
Ang.
Gratus hic est animi candor: placet ista voluntas.
Temp.
Quàm nec in immemores fauor hic se impenderis; olim,
Quando frui nostrâ dabitur mercede, scietis.
Stor.
Nos vestra exhilarat praesentia, sermo, venustas.
Mirand.
Nec labor est vllus.
Torn.
Nihil est quod iure molestet,
Quod vestro obsequio vel cedere possit honori.
|
|