Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijDebita Occasionis ad salutem datae & neglectae punitio, Damnatio aeterna.TOtius typi Occasionis decursu in decemGa naar margenoot+ adolescentibus, vt initio diximus, omnium ordinum homines complexi sumus: quorum quidam prudentiores, momenta Occasionis perpendentes, eâ debitè vtuntur; alij verò vecordes eam negligunt, siue in rebus gerendis, siue praesertim in salute animae promerenda. At, notandum, quinque quidem adolescentes imprudentiores Occasione fuisse abusos; sed Angelo patrocinante ad mentem rediisse, & Metanoeam,Ga naar margenoot+ elapsa Occasione, ad iustam resipiscentiam arripuisse: atque ita in illis poenitudine ductis repraesentari omnes illos, quos | |
[pagina 265]
| |
ante mortem errati poenitet. Vltimo igitur hoc Schemate, quinque quidem numero beati caelestium choris insertiGa naar margenoot+ conspiciuntur, aeternùm gaudentes, quòd Occasionis curam vt oportuit gesserint. sed tres illi qui inferni cruciatibusGa naar margenoot+ mancipati poenas luunt, non ex illis quinque imprudentibus,Ga naar margenoot+ posteà tamen resipiscientibus, esse censendi sunt: sed alij, quiGa naar margenoot+ suo tempore, neque occasionem ipsam salutis sunt amplexi, neque eâ praeterlapsa Metanoeam quidem in iusti doloresGa naar margenoot+ ac poenae satisfactionem assumserunt; sed in sua insipientia sine vllâ resipiscentiâ, miserae huic vitae mortali, longè miserabiliorem finem imposuerunt, immortali tormento principium statuentes, & iam serò suam deflentes caecitatem. Itaque res illa exhiberi censenda est, atque si maligniGa naar margenoot+ spiritus, praedâ illâ suâ quinque imprudentium iuuenum ab Angelo ereptorum frustrati, in recognoscenda trium aliorum poena, quos aliquando ad Occasionis contemtum seduxissent, suam exsaturarent rabiem, quandoquidem tam optatus bolus in illis quinque speratus, ipsis è faucibus sit diuina potentia ereptus. Haec dixerim, ne tribus tantùm in inferni tormento conspectis, dubium Lectori Spectatorique oboriatur, eò quòd hactenus quinario numero & benè & malè Occasione vtentes constiterint. Quicumque igitur mali occasionem non fugerint, vel à Deo datam ad benè merendum neglexerint, neque Metanoeae quidem comitis opportunitate ad poenitentiam salutarem vsi fuerint, quid tandem sint praemij accepturi, vt ex Schemate patet intuentium oculis, ita adhibitis aliquot S. Scripturae sententiis atque exemplis clarius apparebit. Vnam ex Apocalypsi, quasi praeambulam, praemittemus. Qui vicerit (hoc est, vt suprà meminimus, qui bonumGa naar margenoot+ certamen certauerit, idque legitimè seruatis seruandis: quod faciunt qui omnem benè agendi Occasionem obseruant) possidebit haec: vitam, requiem, coronam & gloriam sempiternam. Tumidis autem, & incredulis, & exsecratis, & homicidis, fornicatoribus, & veneficis, & idololatris, & omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igni & sulphure, quod est mors secunda. | |
[pagina 266]
| |
Certum est, quotquot hîc recensentur, & quicumque alij in hoc stagnum deueniunt, malè salutis Occasionem & tempus gratiae obseruasse. Inducit diuinum eloquium illos idipsum profitentes, dum sic damnabilem eorum statum causamque describit. Videntes (beatorum gloriam scilicet, &Ga naar margenoot+ omnia aliter quàm sperarant cadentia) turbabuntur timore horribili & mirabuntur in subitatione insperatae salutis: dicentes intra se, poenitentiam agentes, & prae angustia spiritus gementes: Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum, & in similitudinem improperij. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, & finem illorum sine honore. Ecce, quomodo computati sunt inter filios Dei, & inter sanctos sors illorum est. Ergo, errauimus à via veritatis, & iustitiae lumen non luxit nobis, & sol intelligentiae non est ortus nobis. Ecce, obstupescunt prae inexplicabili gloria eorum, qui in vita Occasionem tempusque opportunum benè merendi, non putarunt negligendum; licet ob id stulti, amatoribus mundi, insani, & inglorij post vitae decursum futuri olim viderentur. Horribili insuper turbatione mali concutientur, dum se tam praeter omnem spem metumque omnem, citra omnem ipsorum exspectationem, videbunt frustratos sua opinione & praetensione: tamque diuersa esse iudicia Dei à suis ipsorum iudiciis; ac tam horrendè castigari neglectae Occasionis iniuriam. Incuriam ferè tantùm dixissem, sed iniuriae meritò vocabulum obtinet haec tam salutaris opportunitatis incuria. Nam diuinae benignitati iniurius esse censendus est, quisquis tantum beneficium tamque efficax amoris argumentum ingratus proculcaret. |
|