Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 267]
| |
cio) meritissimò volenti sufficiat. Nónne abundè monentur officij sui omnes negligentes Occasionis obseruatores, à qua praesertim salutis aeternae momenta dependent, quando in serò deploratum diuitis epulonis exitium, oculos reflectunt?Ga naar margenoot+ Abstracto igitur parumper ab aliarum rerum cogitatibus animo, fingant se inter tormenta gehennae videre, audireque clamantem, dicentemque; Pater Abraham, miserere mei; &Ga naar margenoot+ mitte Lazarum, vt intingat extremum digiti sui in aquam, vt refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Quid hîc audimus? quid animaduertimus? Ecce Occasione Lazari, quem ex inferni tormentis, in sinu Abrahae quiescentem videbat, sibi iam cupiebat consultum; qui dum esset in viuis, nullam melioris vitae vel misericordiae exercendae arripuit Occasionem, ex eiusdem Lazari praesentia ac miseria, mensae micas expetentis, eique eâdem operâ Occasionem tanti meriti submittentis. Canes verò, data illa tam opportuna occasione, in misero ad ianuam diuitis decumbente, veniebant & lingebant vlcera eius. Meritò itaque tam suae salutis negligentem mansit Metanoea; non quae solatij spem daret, sed quae aeternùm affligeret. Hinc ipsi ab Abrahamo responsum est; Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua, & Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu verò cruciaris. Tu bonis omnibus abundans, mille habuisti occasiones, caelum promerendi, caelum coëmendi, regnum caelorum vi capiendi; sed abusus es omnibus. Lazarus verò multa perpessus est; sed aduersa omnia in Occasionem virtutis maiorisque meriti conuertit. Ideoque ipse pro meritis aeterna gloria potietur; tu verò, vt par est, flammam pasces sempiternam. |
|