Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijS. Scripturae loca explicantur, quibus Occasionis vocabulum in malum accipitur.QVia sunt aliquot S. Scripturae sententiae, quibus Occasionis vocabulum in deteriorem partem accipitur, illas hîc consultò paucis recensendas explicandasque putauimus; vt detecto talium occasionum sic acceptarum pericùlo, ad eos qui vel in malum occasionem captarunt, vel boni operis salu- | |
[pagina 261]
| |
tisque Occasionem neglexerunt, transeamus; videamusque quas tali pro noxa poenas luant: quod huic quoque opusculo finem imponet. In primis dicit Apostolus septimo ad Romanos Capite; Occasione accepta, peccatum per mandatum operatum est inGa naar margenoot+ me omnem concupiscentiam. Item: Peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, & per illud occidit. Non dicit, legem dedisse occasionem peccato; sed malam hominis adGa naar margenoot+ peccatum procliuitatem accepisse occasionem illegitimè ex mandato: vt, quod videret in mandato prohiberi, hoc ipsa, quasi per mandatum memor peccati facta, perpetraret. Et quod fortasse homo ante legem ignorabat peccatum, inquantum importat offensam diuinam (tametsi ex lege naturae, sciret esse contra rationem honesti) hoc per occasionem legis, mentionem eius facientis, inceperit cognoscere, quantum ad reatum poenae, & offensam Dei. Sed alioqui, lex bona, sancta, & immaculata est; atque ita occasionem iustam mali vel peccati dare non potest. Sicut Christus nemini dedit vllam offensionem, scandalum, malíve alicuius occasionem: sed impij in ipso occasionem quaesierunt & acceperunt non datam: sicut Iudas in vnguenti effusione, Iudaei in Christi doctrina, vita, miraculis, & morte ipsa. Itaque, vt suprà aliis locis diximus, vera Occasio nulla est ad malum; sed mali captant accommodam suae nequitiae perpetrandae opportunitatem, quae Occasionis speciem habet, & communi modo loquendi vocatur Occasio. Atque ita, sicut naturae deprauatae propensio in homine furace, speciem quamdam occasionis furandi sibi offerri per pecuniae praesentiam persuadet; ita & in alia peccata prolabendi, quando per legem ei in mentem reuocantur, tametsi prohibendo. Iuxta illud: Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata.Ga naar margenoot+ Ita impropriè quoque sumitur Occasionis appellatio in illa aliàs citata Sapientis sententia: In filia non auertente se,Ga naar margenoot+ firma custodiam: ne inuenta Occasione abutatur se. Occasio siquidem ibi vocatur, opportunitas illa ad malum, quae ex consorte, loco, & tempore, ad peccandum accommodis, oboriri | |
[pagina 262]
| |
videtur ei, quae ex pronitate ad malum, talem opportunitatem quaerit, vel tali verisimilter habita occasione lapsura est: neque enim se auertit à lubrico loco, impudico adspectu, alloquio illecebroso, & fortè neque à causis magis propinquis. Dicitque Sapiens, talem filiam (seu etiam adolescentem) duplici indigere custodia: vnâ quâ omnes etiam castae & sui curam habentes, ad securitatem tamen custodiuntur: alterâ qua insuper egent, quia tantum abest vt semetipsae custodiant, vt etiam labendi occasiones suapte lubricitate captare videantur. Occasio tali significatione vsurpata ad malum, subesseGa naar margenoot+ cernebatur ad adulterium committendum, quando Ioseph castissimus ab impudica propria hera sollicitabatur; sed effugit atque auersatus est. Istoque sensu dicitur illud tritum apud omnes, Occasio facit furem; quando aliquis rerum alienarum appetentior, vt paulò antè dixi, videt furandi opportunitatem, vel pecuniae iacentis in mensa, vel cistae patentis, alteriusve rei occurrentis occasione. Ita & occasio fornicandi, se inebriandi, vlciscendi, & pessima quaeque designandi. Non est illa propriè occasio, sed aptitudo rerum vel temporis ad malum arrepta. Occasionem quaestus & auaritiae ex verbi diuiniGa naar margenoot+ praedicatione in pseudoapostolis impedire conabatur Apostolus suo exemplo. Ipsi namque, vt in honore haberentur & pretio apud Corinthios, & bona temporalia & gloriam ab ipsis acciperent, nitebantur exteriùs sequi vestigia Pauli; vel etiam, si potuissent, ipsum excellere. Apostolus verò, praedicans, laborans, discurrensque prae illis, nihil tamen à Corinthiis volebat accipere: non quòd eos non diligeret (Deus scit, inquit) neque quasi non posset bona conscientia de altari viuere, qui altari seruiebat; sed ob hoc tantùm, vt dum pseudoapostoli gloriarentur, se imitari Paulum, in eo etiam imitarentur, vt nihil acciperent: sciens illud Ambrosij (tametsi ante Ambrosium) quòd si non acciperent, non praedicarent. Et hoc est quod dicit Apostolus: Quod autem facio, & faciam; vtGa naar margenoot+ amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem: vt in quo gloriantur, inueniantur sicut & nos: nihil scilicet accipientes. | |
[pagina 263]
| |
Auaritiae itaque & turpis lucri Occasionem amputabat Apostolus tali stratagemate. Ita cùm ad Galatas scribit: Vos in libertatem vocati estis,Ga naar margenoot+ fratres; tantùm ne libertatem in Occasionem detis carnis. Monet & hortatur Galatas, qui iam per fidem Christi assumtam, liberi erant à lege; ne existimarent sibi iam proptereà licere peccata committere, quae lex prohibebat. Liberi estis; sed ne abutamini vestra libertate, impunè vobis peccandum esse arbitrantes. Non est libertas haec data in occasionem carnis, hoc est, ad viuendum secundùm carnem; quod lex prohibebat. Ac si dicat: Libertas non dat occasionem; videte, ne vos inde occasionem accipiatis ad impunè peccandum. Sicuti liberato à vinculis & carcere, non datur occasio alios diuerberandi, furandi, & in peius prolabendi. Si arripit, occasio iusta non est, sed illicitè vsurpata. Sic de se testatur Apostolus, vitasse se Occasionem scandali. Neque enim (inquit)Ga naar margenoot+ aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque in occasione auaritiae, Deus testis est. Vt etiam monet, nullam occasionem dandam aduersario maledicti gratiâ. Hinc D. Augustinus rogatus, quare cum sorore habitareGa naar margenoot+ refugisset? Quia, inquit, quae cum sorore mea sunt, vel ad eam ventitant, non sunt meae sorores. Et hanc eiusdem esse sententiam perhibent: Malum est mulierem videre, peius alloqui, pessimum tangere. Ad occasionem igitur mali vel scandali vitandam, ad Apostoli Sanctorumque exemplum, etiam tuta timenda sunt. Quid de Arsenij studiosa Occasionis mali fuga dicturiGa naar margenoot+ sumus? Is, cùm quaedam non obscuri generis matrona illum videre cupiens, de improuiso ante hospitiolum eius ipsi occurrisset, repentè auertit sese, & muliebrem audaciam gestu pariter & verbis incusauit. Rogo, inquit illa, ne indignè feras aduentum meum, quae sincera mente & pio affectu huc veni. Aut si eo quidquam offensus es, veniam da, ac pro me Deum, cui soli seruis, deprecare. Precabor Deum, respondit, & quidem multum, ne tui vmquam meminerim. Mulieris non adspectum tantùm, sed & recordationem auersa- | |
[pagina 264]
| |
batur, propter comitem mali alicuius occasionem. Ephraem similiter studiosus occasionis mali scandalíveGa naar margenoot+ euitator, cùm cibi aliquid sibi pararet, mulier quaedam meretrix ex vicinia per fenestram spectans, eum sic est allocatu; Benedic Abba. Ille verò cum eo qui ipsum decebat habitu, gestu, & sermone, Dominus (inquit) tibi benedicat. Illa autem rursus vehementi & indecoro cum risu; Sed quid (inquit) tuo cibo deest? Ille verò, Tres, inquit, lapides & parum luti, vt haec obstruatur fenestra. Occasionem mali illa suggerebat, obtrudebat, perurgebat: ille verò aequè constanter est auersatus. Cumque illa impudentiùs adhuc ad infanda prouocaret, atque ipse ea lege annueret, vt in medio foro eam conueniret: illâ ruborem ex spectaturo circum populo praetendente, captauit vir Dei occasionem in bonum, eamque ad reuerendum timendumque Dei conspectum, & ad conscientiae ipsius irrefragabile testimonium perduxit; vt peccatis vera confessione detectis, & detersis, in vitae nouitate Christo deinceps famularetur. Ita mala occasio vitata, in bonam conuersa est. |
|