Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 256]
| |
Jn D. Augustino, ac Maria Magdalena, docetur, quomodo & ipsi Occasionem obseruarint; ideoque gloria sint coronati: & quomodo eos imitemur.QVidni & praeclarum illud Ecclesiae sidus, D.Ga naar margenoot+ Augustinum, inquam, praedictis annumeremus, nullum tamen in narrandi serie praeiudicium ponentes? Is siquidem, tametsi initio vitae suae, antequam seriò de puluere seculi vitiorumque coeno excuteretur, oblatam non semel Occasionem neglexit: tamen quando eam seriò est contemplatus, ita in eius amorem exarsit, apprehendit, strinxit, fouit, assiduoque studio obseruauit, vt nihil quod ad eruditionem sanam, ad solidam vitae sanctitatem, custodiam castitatis, disciplinae monasticae obseruantiam, caritatem in Deum ac proximum, patientiam in aduersis, feruens patriae caelestis desiderium, pertineret, vllo vmquam tempore, vel vlla aduersa occasione insurgente neglexerit. Hinc & varijs, per visum, in caelestis gloriae splendore apparuit, & multoties manifesta suae beatitatis argumenta dedit. Sed ecquando finem faciamus, si hîc D. Gregorij, Ambrosij, Athanasij, Nicolai, Martini, Cornelij & Cypriani, ceterorumque sanctorum & sanctarum Dei, admirandas tum conuersionis, tum vitae sanctioris, vel magni in Ecclesia splendoris, Occasiones exquiramus? Vbinam suppetat spatium temporis & chartae, si contestata quamplurimis miraculis & visionibus certae ipsorum beatitudinis experimenta incipiamus enarrare? Sit satis itaque in paucis viam strauisse, & quasi indice monstrasse quà incedendum, vt in singulis Dei sanctis & studium salutaris Occasionis obseruemus, & quantam hac ratione gloriam ac splendorem in caelesti patria sint consecuti, vt tanto studiosiùs faciliusque eos imitemur. Quòd si quis ta- | |
[pagina 257]
| |
men hîc modi iam dicti aliud exemplum praeter supradicta, experiendi gratiâ, apponi desideret, in quo Occasione notata, in ceteris ita discamus occasionem vbicumque occurrerit, obseruare; Mariam Magdalenam in medium proferamus. Notum est, hanc adeò peccatis immersam tamque abGa naar margenoot+ omni sanctitate & salute alienam fuisse, vt peccatricis infame nomen publicè obtineret. Arduum hauddubiè atque perdifficile, tam profundè in coenum illapsam carrucam, infixumque in luto profundi iumentum, extrahere; quocirca Occasionis bonae diligenti obseruatione est opus, si qua datur. Data est, arripuit, emersit, emicuit, tota pulchra facta est, Christo amabilis, ardentior ceteris, & prae ceteris Domini rediuiui dignata conspectu; viua adhuc in mortali carne, caelestium spirituum choris illata quotidie, melodiis satiata, tandemque vinculis soluta corporeis, in caelum ab angelis cum ingenti iubilo & lumine deportata. At, quid agimus? quò delati sumus? dum Occasionem ipsi ad tam praeclara oblatam intentis oculis consectamur, eamdem innominatam & vix notatam praeteriuimus. Fateor, dum in reali festinantique eius amplexu narrando, bonisque inde subsecutis recensendis abripimur, illam ipsam suo loco non indicauimus, vbi se prima fronte offerebat. Quae igitur horum omnium ita in melius conuersorum Occasio? quomodo data, arrepta, habita, conseruata? Dicat ipse D. Lucas nobis, qui cuncta eò spectantia describit, testis locupletissimus. Ingressus Iesus domum Pharisaei, discubuit. Et ecce (ecceGa naar margenoot+ inquam, Occasio amabilis, optata, data diuinitus) mulier quae erat in ciuitate peccatrix, vt cognouit quòd Iesus accubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum vnguenti: & stans retrò secus pedes eius, lacrymis coepit rigare pedes eius, & capillis capitis sui tergebat, & osculabatur pedes eius, & vnguento vngebat. Occasionem ad Christi pedes quaerebat, & inueniebat. Ast, in quo consistit illa tanta huius Occasionis opportunitas? Audiamus D. Gregorium & D. Augustinum, id luculentissimè nobis edisserentes. Et quidem Gregorius in hunc modum: Considerauit quod fecit, & noluit moderariGa naar margenoot+ | |
[pagina 258]
| |
quid faceret. Super conuiuantes ingressa est: non iussa venit, inter epulas lacrymas obtulit (importuna itaque visa est Occasionis venatrix? nequaquam.) Turpitudinis suae maculas adspexit, lauanda ad fontem misericordiae cucurrit, conuiuantes non erubuit: nam quia semetipsam grauiter erubescebat intus, nihil esse credidit, quòd verecundaretur foris. D. Augustinus verò sic Occasionis opportunitatem insinuat. Vidistis mulierem in ciuitate famosam, malae vtique famae, eò quòd erat peccatrix, non inuitatam irruisse conuiuio, vbi suus medicus recumbebat, & quaesisse pia impudentia sanitatem. Irruens quasi importuna conuiuio, opportuna beneficio. Nouerat enim quanto morbo laboraret, & illum ad sanandum idoneum esse, ad quam venerat, sciebat. Ecce, vt à splendida Occasionis facie obscuramGa naar margenoot+ importunitatis & impudentiae fuliginem, qua obnubilari videbatur, abstergit! Et quidem collustratae hîc Occasionis occasione libet animaduertere, quàm frequenter inter mortales, etiam in rebus maximi momenti, seu saecularibus seu spiritualibus, occasionis optimae opportunitas reiiciatur, eò quòd aliquid importunitatis videatur admixtum. Certè, defectus criseos discretionisque est, ita procedere, quia semper ferè aliquid similis obstaculi concurrit, in omni praeclari facinoris materia. Sed illud est à primaria Occasionis opportunitate secernendum, vt in Magdalenae facto animaduertimus. Alioqui nec ipsa captare occasionem illam debebat, quia scilicet importunum videbatur, nec soror eius excipere Christum hospitio, nec Baptista incestum Herodem redarguere, nec Christus vendentes & ementes è templo eiicere, quia in omnibus aliquid obstaculi reperiri posse videbatur. Hospes Christi talis erat sententiae cum insipientibus istis aestimatoribus in facto Magdalenae iudicando. Valdè importunè ipsi agere illa videbatur; nec quidem Christum ipsum culpa vacare, qui mulieris impudentiam atque importunitatem admitteret. Vnde in corde suo, Luca testante, dicebat;Ga naar margenoot+ Hic si esset propheta, sciret vtique, quae & qualis esset mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est. | |
[pagina 259]
| |
Ast, quia in tam stupida Pharisaei censura à Domino reprehensa, hominum quoque illorum stolidum iudicium tefutatur, qui ob futilem circumstantiam, prorsus contemnendam, ipsam quoque rei benè gerendae Occasionem contemnunt; hîc verba D. Augustini adiiciam, quibus increpationem illam à Christo factam, vt meretur, explanat. O Pharisaee, inquit, inuitator & irrisor Domini; Dominum pascis, & à quo sis pascendus, non intelligis. Vnde scis, Dominum nescisse quae fuerit illa mulier? (ac si nostros insensatos censores compellet rogetque, Quod fundamentum tui iudicij, tuae censurae, seu potiùs phantasiae tuae tam infulsae?) Nisi quia, illo patiente, osculata est pedes eius? nisi quia tersit? nisi quia vnxit? Haec enim (quasi verò) non debuit permitti facere mulier immunda. Ad illius ergo Pharisaei pedes si talis mulier accessisset, dicturus erat quod Isaias de talibus dicit; Recede à me,Ga naar margenoot+ noli me tangere, quoniam mundus sum. Sic nonnulli quandoque, sibi soli sapientes, deGa naar margenoot+ prudentissimo consilio, de coepto consultissimo, de magnae alicuius molitionis Occasione se offerente, inuitante, cogente, dicunt pro sua prudentia; Ego sic non facerem: non puto hoc, nunc, ita, cum talibus, aggrediendum. nolim ego hoc attentare, non iudico expedire vt fiat. Quare? quae ratio? quod fundamentum tam profundi iudicij, tam solidam bonae Occasionis opportunitatem euertentis? Ratio est; quia vna musca est in via; quia vnus pilus est impedimento; debeo hodie tonderi, balneare, epulari, ne dicam conuenire Thaidem. En, quae trabes in oculo, ne videamus solem in meridie! En tibi quàm benè materiatae rationes ad impediendum optima consilia ex Occasione se offerente desumta, ad inuertenda attentata heroica, & conceptus omni exceptione maiores amoliendos! Intereà, moriatur aegrotus, si diutiùs nequeat viuere; pereat ciuitas, regnum corruat, intereat mundus; ne hilo aestimanda vniuersa haec videntur, prae sententiae talis dignitate. Digni qui nouo ostracismo damnentur eiusmodi censores, consultores, rerumque gestores. Si ipsi inde (vt verisimile | |
[pagina 260]
| |
est) non redirent sapientiores, saltem aliis se prudentioribus non essent obstaculo. Ingemisceret hauddubiè mundus vniuersus, si sensu damna perciperet, quae ei quotidie per hoc hominum genus vbique terrarum inferuntur. Et interim ipsi non solùm sibi videntur Catones Platonesque sapientiâ superare, sed etiam ab aliis tales haberi volunt. tam est efficax philautiae & cenodoxiae titillatio. Nunc autem, priusquam ad infelicem illorum conditionem explicandam accedamus, qui Occasionis neglectae poenas luunt, aures ad verba beatorum illorum, exultationis & gaudij plena, conuertamus. Non poterunt in aeternum sufficienter laudes Deo canere, laetitiamque suam attestari, quòd, diuina donante gratia, in tempore opportuno ac diebus salutis, hoc obseruauerint, quod praesens Occasio postulabat. Vnde inter angelorum choros laetabundi decantant immensam Dei bonitatem, concinuntque his verbis suum epinicion:
O pietas suprema, & inenarrabile donumGa naar margenoot+
Laetitiae! Deus alme, tuo quot fonte redundant
Gaudia! Felices, quibus est Occasio cordi!
Sed priusquam neglectae Occasionis poenas recenseamus, Occasionis in malum acceptae sententias aliquot S. Scripturae praemittam, ne quid eorum animis inhaereat dubij, qui earum fortè sunt memores, eisque in huius tractatus quasi periodo remorae loco esse possint. |
|