Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 253]
| |
Splendor gloriae eorum, qui Occasionem coluerint, exemplis collustratur.EX praedictis verum esse cognoscimus quod dicitGa naar margenoot+ Gregorius: Quaerenda est gloria Dei per vias eius. Nam quomodo alioqui eò perueniatur, si via quae eò ducit non teneatur? Ita quod & S. Bernardus: Ad aeternitatis gloriamGa naar margenoot+ acquirendam, nullus labor durus, nullum tempus longum videri debet. Vnde sequitur, nullam neque temporis neque loci neque rerum occurrentium Occasionem, quae ad rem faciat, esse omittendam. At nunc aliquot exempla felicis exitus Occasionis benè habitae subnectamus; malorum posteà occasiones, earumque miserandum exitum, vt & occasionem bonam negligentium poenas explicaturi. Mirum, quàm lucida benè habitae Occasionis meritaequeGa naar margenoot+ per id gloriae testimonia in D. Gregorio, vita adhuc comite, praeluxerint; tum quando in spelunca latens, igneae columnae de caelo pendentis indicio proditus, summus Pontifex fuit consecratus; tum quando Christum ipsum, pauperis habitu, dignus fuit excipere hospitio: cùm & angeli sacris operanti responderunt; & Spiritus sanctus in capite scribentis, sub columbae specie, visus est non rarò quiescere. Quid de S. Benedicto dicemus? qui post omnimodam salutis perfectionisque captatam opportunitatem, è vita discedens, ab angelis per viam lucidissimam mirè ornatam in caelos deductus est, cum hoc elogio: Haec est via, per quam dilectus Deo Benedictus in caelum ascendit. Scholasticam eius sororem meritò adiungamus, cuius ipse animam, in forma columbae, ad caelestia regna vidit prouolantem. S. Agnes, virginum choro comitata, parentibus in vestitu deaurato per visum apparens, dixit: Congaudete mecum, & congratulamini; quia cum his omnibus lucidas sedes accepi. Sed à D. Hie- | |
[pagina 254]
| |
ronymo incipiamus studiosam Occasionis obseruationem in sanctis animaduertere. Praeter communem enim omnibus sanctis occasionem,Ga naar margenoot+ qua gratiam Dei non in vacuum accepit, peculiares aliquot occasionis bonae obseruationes in ipso eluxerunt. In primis, quòd à pueris semper virorum sanctorum & eruditorum consuetudinem sit sectatus; quòd in Galliam, Graeciam, aliasque nomine sapientiae celebres regiones peragrarit; quòd loca sancta religionis ergò lustrauerit; quòd ad meliorem S. Scripturae intelligentiam, eruditissimos Hebraeorum in illa Palaestinae peregrinatione sibi adhibuerit; quòd solitudinem, vt caelestis beatitudinis contemplationi magis fauentem, saeculi pompae praetulerit; & quasi assiduus Occasionis benè merendi custos, totus saluti suae suique proximi vacarit. Quàm admiranda prima Occasio benè ominatiGa naar margenoot+ secessus in eremum sancti Pauli primi eremitae! Cùm enim quindecim esset annorum, orbatus parentibus, declinandae causa persecutionis Decij & Valeriani, Deoque liberiùs seruiendi desiderio, in eremi speluncam se recepit; vbi loci tandem Occasione inuitatus sedem figere statuit, quod & fecit. Adeò vt palma ei victum vestitumque praebente, ibidem ad centesimum & decimum tertium annum perdurarit. Quo tempore ab Antonio nonagenario Dei admonitu inuisitur. Post mutuos complexus, epulum diuinum, caelestesque collaudationes, amandato pro pallio Athanasij Antonio, inter orandum emisit Paulus debitum caelo spiritum. Antonius in regressu vidit beatam illam animam inter choros angelorum, inter prophetarum & Apostolorum coetus, in caelum ascendere. Occasionis verò tam singulari Dei munere primùm oblatae tam sedulam habuit rationem, vt numquam toto vitae decursu putauerit dimittendam; quin potiùs, quidquid successu temporis accederet, quod eam ex parte aliqua foueret, augeret, aut confirmaret; id ita totum in lucro posuit, vt summas diuitias existimarit, cum talento semel accepto, maiori semper cum foenore negotiari; dum veniret, qui vt illi idipsum contulerat, ita copiosam redderet pro labore mercedem: | |
[pagina 255]
| |
quod haud dubiis micantium luminum, testium oculatorum, miraculorumque argumentis, in aeterna gloria est consecutus. Quis irradiantem sancti Francisci splendorem sanctitatisGa naar margenoot+ in terris, & gloriae in caelis, satis admiretur? vt quem in mortali adhuc corpusculo praefulgida vulnerum Christi stigmata collustrarint, & ex morientis ore, stellae micantis instar, spiritus gloriosus visus sit emigrare, magnaque cum luce in caelos ascendere. At, quae, obsecro, tantae sanctimoniae, tam raraeGa naar margenoot+ illustrationis Occasio? quomodo oborta? quo pacto excepta habitaque? Mendicum quemdam in Christi nomine stipem petentem, cùm aliquando vacuum remisisset, repentè eo facto commotus, largè ei misericordiam impertiuit: & ex eo die Deo promisit, se nemini vmquam poscenti eleemosynam negaturum. An hic finis? Nihílne aliud augendae tam benè inchoatae Occasioni accidit opportvne? Pater indignatus, eum sistit Episcopo, vt bonis cedat paternis. Quid ille hac noua occasione oblata? Abiectis etiam vestibus, patri concessit omnia; illud subiungens, sibi in posterum maiorem facultatem fore dicendi; Pater noster, qui es in caelis. Sed nec hicdum stetit Occasionis proficiendi in melius obseruatio. Cùm namque illud quodam die in templo ex Euangelio audisset: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in Zonis vestris, neque peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, &c. eam sibi regulam seruandam proposuit: quam per occasionem sibi à Deo dari cognoscebat. Quid mirum itaque, illum inter sidera stellae eminentioris fulgore splendescere, qui tam rarus inter mortales omnis bonae Occasionis considerator exstitit & obseruator? |
|