Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 250]
| |
Qui salutis Occasionem obseruauerit, vt qui legitimè certauerit, coronam gloriae est accepturus.VT autem alio adhuc Scripturae loco demonstremus,Ga naar margenoot+ caelestis gloriae coronam eos tantùm manere, qui temporis, gratiae, & occasionis à Deo concessae, magnam habuerint rationem: audiamus ipsummet Apostolum id de se testantem: Ego, inquit, iam delibor, & tempus resolutionis meae instat.Ga naar margenoot+ Mortem itaque meditatur instantem: audiamus quî se gesserit in vita, quidque pro ratione anteactorum exspectet. Bonum certamen certaui: (ergo tempus aptum, locum accommodum, & omnimodam rei probè gerendae Occasionem, quod rei militaris peritorum est, exactè seruasti.) Cursum consummaui: (igitur, quod & in hoc certamine fuit obseruatu necessarium, non neglexisti.) Fidem seruaui: (per singula igitur momenta temporis, perque omnes actuum tuorum gradus, fidei datae & acceptae memorem te esse oportuit, ne vllo tempore vel in vlla re tibi quidquam à fide discederet.) Exactissimus fuisti (nouimus) Occasionis ad omne bonum obseruator. Hinc sedulò curasti, ne in vacuum curreres, ne aërem verberares, ne in vllo deficeres, plus omnibus laborare sategisti, vt omnibus omnia factus, in nullo tibi tuoque in alios officio deesses, vbicumque daretur Occasio. At, quis laborum istorum, tantaeque sedulitatis & fidei tam constantis exitus? Audio. In reliquo, reposita est mihi corona iustitiae; quam reddet mihi Dominus in illa die (retributionis scilicet) iustus iudex. Sed, an tibi tantùm? Non solùm autem mihi, sed & iis qui diligunt aduentum eius. Dilectio igitur aduentus eius, causa erit gloriae adipiscendae omnibus qui non neglexerint: qui aduentum Christi in carnem pro magno beneficio miseris mortalibus concesso tenuerint, qui illum per fidem toto corde venientem suscepe- | |
[pagina 251]
| |
rint, eique vt gratissimo animae suae hospiti magna seruiuerint caritate; quique venturo ad iudicium diligenti bonae vitae praeparatione occurrerint; nihil non fecerint eorum quae ex mente eius esse praesciuerunt. Atque ob id, (iuxta eiusdem Apostoli monita, ad suiGa naar margenoot+ imitationem aliis data, nobisque scripto in eumdem finem communicata) qui non defecerint benefacientes, bonam militiam militauerint, fidem bonam bonamque conscientiam habuerint, seipsos castos custodierint, iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, & mansuetudinem sectati fuerint, qui bonum fidei certamen certauerint, & sicut boni milites Christi laborauerint; praemium omnes aeternae gloriae, vt boni Occasionis obseruatores, & vt temporis opportuni circa multiplicem Domini aduentum curatores, in caelis consequentur. Dat autem idem Gentium doctor vnam omnium rationem. Nam, inquit, qui certat in agone, non coronabitur nisiGa naar margenoot+ legitimè certauerit. Lex verò cuiusque certaminis est, vtGa naar margenoot+ statum tempus, locus decretus, genus armorum praescriptum, personae conditio, & certus denique in omnibus modus, ac legitima ratio seruetur: alioqui frustrà ad coronam anhelabit, frustrà amicorum fauore, blanditiis, alióve modo eam sibi quis polliceatur. Id satis euidenter suis Apostolis innuit Dominus, quum,Ga naar margenoot+ quòd cognati essent, quòd mater pro ipsis intercederet, consessus illius honorifici gloriam ambirent: eisque respondit; Nescitis quid petatis: neque qua via ad id quod petitis oporteat peruenire. Viam verò modumque subindicat: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Ac si dicat; Corona gloriae pro praemio est proposita, non eam petentibus, non aliquo flexu ambientibus, sed decertaturis, qui calicem passionis meae mecum sunt bibituri. Alioqui, non est meum (neque alterius) dare vobis, vel cuiuis alij, quocumque modo, sed merenti. Oportet enim primùm pati, & ita intrare in gloriam. Hoc ipsum est quod Ioannes Apostolus in ApocalypsiGa naar margenoot+ expressè commemorat: Qui habet aurem audiat, quid spiritus | |
[pagina 252]
| |
dicat Ecclesiis. Praeconis voce promulgatur edictum, & lex certaminis obeundi. Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in medio paradisi Dei mei. Item: Esto vigilans, & confirmaGa naar margenoot+ cetera, quae moritura erant. Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, & non delebo nomen eius de libro vitae; & confitebor nomen eius coram patre meo, & coram angelis eius. Ecce, venio citò, tene quod habes; vt nemo accipiat coronam tuam. Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei: & foras non egredietur ampliùs; & scribam super eum nomen Dei mei, & nomen ciuitatis Dei mei nouae Ierusalem, quae descendit de caelo à Deo meo, & nomen meum nouum. Ecce, sto ad ostium & pulso. Si quis audierit vocem meam, & aperuerit ianuam, intrabo ad illum, & coenabo cum illo, & ipse mecum. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo; sicut & ego vici, & sedi cum patre meo in throno eius. Qui vicerit, possidebit haec; & ero illiGa naar margenoot+ Deus; & ille erit mihi filius. Si ad praecedentia mentem aduerterimus, videbimus, in singulis ferè dictionibus, vel Occasionis salutaris arripiendae studium, certantium more commendari, vel praemium obseruatae proponi. Et quare putamus toties illud inculcari: Qui habet aurem audiat, quid spiritus dicat Ecclesiis; (quod ad singula illa in Apocalypsi repetitur) nisi, quia seriò est ad certaminis legem attendendum omnibus iis, qui ad promissa victoribus praemia adspirant? Quandocumque enim eiusmodi certamina proponuntur,Ga naar margenoot+ praemia quoque & leges certaminis euulgantur: immò magna cum amplitudine inspiciendique facultate oculis omnium conspicienda exhibentur. Et quid, quaeso, hoc aliud est, quàm rerum omnium benè ac legitimè gerendarum, debitam Occasionem & opportunitatem sedulò obseruare? Alioqui (vt cum Petro Rauennate loquar) rudis miles ad aciemGa naar margenoot+ concurrit, qui causam belli nescit, & ius bellatoris ignorat. |
|