Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 246]
| |
Captatae neglectaeque Occasionis dispares exitvs. 12.
A.
O pietas suprema, et inenarrabile donum
Laetitiae! Deus alme, tuo quot fonte redundant
Gaudia! Felices, qvibvs est Occasio cordi!
B.
Tempus ijt; dum vixi Occasio spreta recessit:
Do nunc stultitiae poenas miseranda perennes.
C.
Hei quanti constas Occasio perdita; quanti!
D.
Vana canis: duplicant semper lamenta dolores.
E.
Me miseram, quantas parit haec amentia clades!
Propterea horribiles infelix incolo flammas.
F.
Sero Phryges sapiunt: Post est Occasio calva.
| |
[pagina 247]
| |
Schematis 12. explicatio;
| |
[pagina 248]
| |
adimpletae, erit & in caelis mensura gloriae, quae hominem supremo quoque angelorum choro queat inserere. Hanc gloriam consequuntur, qui Occasionem gratiae priùs fuerint studiosè complexi. Sequitur autem in suprà memorata euentus vtriusque sententia, quam modò distinctâ vtriusque portione promeritâ reddit clariorem. Gloriam (inquit) sapientes possidebunt:Ga naar margenoot+ stultorum exultatio, ignominia. Vt prudentiores siquidem quinque, sapienter & prouidè quid suo quoque tempore faccto opus obseruantes, id nulla ratione putarunt negligendum; ita gloriam, quantum apud homines laudabile est, sunt consecuti, & quod caput est, gloriam stabili possessione in caelis obtinuerunt sempiternam. Imprudentes verò, vano suo sensui seruientes, seria & solida cuncta risui habentes, atque ad deprauati animi voluptatem omnibus abutentes, nunc pro tam insana in rebus malis exultatione, ignominiam ferunt immortalem. Sed his in commune dictis, nunc de supernorumGa naar margenoot+ felicitate primùm, tunc de miserando casu perditorum, speciatim aliquid attexamus. Meritò illud D. Pauli elogium primo loco recensebimus: Nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec inGa naar margenoot+ cor hominis ascendit, quae praeparauit Deus his qui diligunt eum. Etiamsi omnia quae ad visum maximè oblectandum pertinent, & quaecumque aures demulcere solent, quaeque cor humanum in omni genere pulchri, vtilis, grati, pretiosi & boni, sibi possit effingere, in vnum essent conflata; nihil tamen vniuersa conficerent, ad opes, splendorem, felicitatem, & gloriam beatorum adumbrandam. Augent autem laetitiam hanc & felicitatem securitas illa & aeternitas, qua certi sunt, nulla vmquam ratione beatitudinem illam sibi adimendam, vel in minima sui parte imminuendam; iuxta illud Sapientis:Ga naar margenoot+ Datio Dei permanet iustis: & profectus illius, successus habebit in aeternum. Nullo proptereà modo dubitandum, quin ita futurum sit cum illis, qui in eam sunt beatitudinis abundantiam admittendi, sicut Reginae Saba legimus accidisse. Audita siquidemGa naar margenoot+ | |
[pagina 249]
| |
fama Salomonis in nomine Domini, Occasionem tam magnificam & se honestè oblectandi in tanti regis admirandis, & proficiendi in sapientia, ac praeclarè de magnifico monarcha merendi, non existimauit negligendam; eam igitur arripuit, atque ad illum venit. Videns autem omnem sapientiam Salomonis, & domum quam aedificauerat, & cibos mensae eius, & habitacula seruorum, & ordines ministrantium, vestesque eorum, & pincernas, & holocausta quae offerebat in domo Domini; non habebat vltrà spiritum: dixitque ad regem; Verus est sermo quem audiui in terra mea, super sermonibus tuis, & super sapientia tua: & non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, & vidi oculis meis, & probaui quòd media pars mihi nunciata non fuerit: maior est sapientia & opera tua, quàm rumor quem audiui. Beati viri tui, & beati serui tui hi, qui stant coram te semper, & audiunt sapientiam tuam. Ecce vt singula in hac Regina videmus expressa, quae toto tractatu commendata cupiuimus! Occasionis scilicet oblatae comprehensionem, studium ardens prosequendi, sumtus, laborem, perseuerantiamque ad intentum finem necessariam. Post quae sequitur gratulatio ex fructu occasionis obseruatae promanans. Vt, tametsi illa Ierosolymam venisset multo cum comitatu & diuitijs, cum camelis portantibus aromata & aurum infinitum nimis, & gemmas pretiosas; tamen nihili fecit omnia quae attulit & sustinuit, quaeque fama nunciante inaudierat, prae his quae re ipsa deprehendit, quando in conspectum Salomonis admissa est. Ita certum quoque, non solum quod suprà ex Paulo didicimus, Nec oculus vidit, &c. sed etiam quod idem alibi asseuerat: Non sunt condignaeGa naar margenoot+ passiones huius temporis, ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. Et, Omnia detrimentum feci, & arbitror vt stercora, vtGa naar margenoot+ Christum lucrifaciam. |
|