Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijCarpi exemplo admiranda Christi in peccatores benignitas declaratur.NVnc Carpi episcopi exemplo, totum hunc de vitanda desperatione, Christique immensa misericordia spe complectenda tractatulum, veluti sigillo obsignemus, quia Christi quoque sanguine signatus atque vulneribus actus ille munitus fuit. Carpus itaque Pauli Apostoli discipulus (sicuti de illoGa naar margenoot+ Dionysius ad Themophilum scribens testatus est) cùm fidelem quemdam ab infideli subuersum cerneret, prae dolore languere coepit. Cumque vt conuerteretur orare debuisset, vt ambo è vita discederent optauit; veritus, ne alterius suasu & alterius exemplo alij corrumperentur. Vidit autem in quiete illos in fornacem ardentem à spiritibus immundis trahi violenterque impelli. Et cùm eo spectaculo delectari coepisset, adspexit Christum cum angelis è caelo delabi in terram, ipsosque ab ignis periculo erupturum accedere: à quo & audiuit, Iterùm paratum se, pro Peccatoribvs pati. Hac visione admonitus, pro vtriusque conuersione Domino supplicauit: & quos anteà mori concupierat, demum in fide viuificatos accepit. Sítne aliquid in rerum natura, quod nos fortiùs ab omni desperationis angustia reuocet, fortiusque Christi misericordiae per spem & caritatem adglutinet, quàm quòd tam euidenti stupendoque miraculo misericors Dominus dixerit, actuque demonstrarit, se paratum potiùs pro peccatore denuò mori, quàm vt pereat, animúmve despondeat? Licet igitur vniuersos dolos ac tentamenta diabolus admoueat, numquam me à spe misericordiae dimouebit. Non sine causa quoque arcum sine telo posuit in nubibus Dominus, vt notat Ambrosius exponens ea Dei verba, Ponam | |
[pagina 241]
| |
arcum meum in nubibus caeli. Ideò dicit, Arcum meum ponamGa naar margenoot+ in nube, non sagittam: Arcus enim instrumentum iaculandae sagittae est. Itaque non ipse arcus vulnerat, sed sagitta. Et ideò Dominus in nubibus arcum magis quàm sagittam ponit, id est, non illud quod vulneret, sed quod habeat terroris indicium, vulneris effectum habere non soleat. Ita proinde Diuus Ambrosius. Et verè, ex eo constat, minari illum magis vt à maloGa naar margenoot+ deterreat, quàm intendere vt feriat. Hîc etenim tempus est miserendi, & omnibus modis peccatores ad veniam permouendi & alliciendi, potiùs quàm percellendi ad supplicium. Fugiendum itaque hîc peccatori à facie irae ad faciem gratiae; à iustitia ad misericordiam, ab abysso peccatorum ad abyssum miserationum; à Deo irato ad Deum placatum. Et quamdiu spiratur, sperandum sine vlla ambiguitate, cum vera peccatorum detestatione; neque dubium vllum est de venia accipienda, si nihil dubitetur pro expetenda; neque alius est terminus impertiendae misericordiae, quàm quem nos ipsi ponimus requirendae. In iudicij verò die, districtus ipse iudex sagitta super arcum istum erit, qualis nobis in nubibus venturus describitur: sagitta, inquam, erit, quae vt sagitta Ionathae retrorsum non redibit:Ga naar margenoot+ sed quò tardiùs lento inflexu attracta fuerit per misericordiam minitantem, eò acriùs destinato iactu in commeritum deferetur. Istud solidè, vt omnia, D. Augustinus: Proptereà (inquit)Ga naar margenoot+ se iudex venturum minatur, vt non inueniat quos puniat cùm venerit. Proptereà illud cantant Prophetae, vt corrigamur. Si damnare vellet, taceret: nemo enim volens ferire, dicit, Obserua. Totum, fratres, quod audimus per Scripturas, vox est Dei dicentis; Obserua. Et totum quod patimur tribulationis in hac vita, flagellum Dei est, corrigere volentis, ne damnet in fine. Non malè his congruit quod in Pisidis CosmurgiaGa naar margenoot+ legimus, vbi Deum malo sagittario comparat, qui aliam in partem collineat, & in aliam iaculum emittit. Quia Deus arcum | |
[pagina 242]
| |
quidem indignationis suae quandoque tendit, & peccatorem telo ferire minatur; nequaquam tamen verè vt feriat laedátve; sed dumtaxat, vt timore affectum ad melioris vitae rationem exstimulet, & à rigido ratoque illius teli iactu praemuniat, quod in quemcumque in die illa vibrabitur, irrefragabiliter feriet, & morti aeternae tradet. Misericordia itaque Domini praeueniat nos. Porrò ex decursis hactenus totius huius Schematis Capitibus, constat certissimò, illud esse concludendum, quod paucis clarisque verbis dicit Augustinus; Misericordiam DominiGa naar margenoot+ desperationi esse opponendam. Nam iuxta Chrysostomum:Ga naar margenoot+ Misericordia apud Deum, pelagus est. |
|