Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijAngelo duce magna est resipiscentiae vtilitas.AD spem in lapso magis magisque suscitandam veramqueGa naar margenoot+ prioris errati poenitudinem amplexandam, singulare studium adhibet Angelus, vnicuique custos à Deo consignatus. Non frustrà idcircò in praesenti Schemate, sic ille spiritum malignum absterrendo, eiusque machinationes dissipando, alloquitur:
Hinc hinc, foeda lues Erebi, fera pessima, ad Orcum:Ga naar margenoot+
Non haec tam furuis debetur faucibus esca.
Quare, non satis pro officij sui dignitate censendi sunt facere, qui Angeli sui tutelaris exiguam admodum habent rationem. Nam non facilè quis sibi persuadeat, quoties protectorum istorum operâ & patrocinio, tum à malis liberemur, tum adiuuemur in bonis. Dolendum, tam parui rem tantam fieri apud plerosque: ea fortè sola de causa, quòd spiritus isti corporeis non obseruantur aspectibus, non innotescunt alloquio, neque vllo familiaritatis indicio percipiuntur. Quasi verò mens ipsa non habeat suos oculos, quibus illa quae fidei sunt, certiùs quàm externa corporeis contempletur. | |
[pagina 243]
| |
O miseras hominum mentes! ô pectora caeca!Ga naar margenoot+
De multiplici angelorum bonorum officio, nostraque vicissim in eos obseruantia, prolixè egimus in Veridico Christiano. Ga naar margenoot+Adolescentes è catena diaboli praesentique gehennae periculo liberati, gratias agunt tutori caelesti, suaque comprecatione dilucide ostendunt, quod ab initio huius Schematis monuimus: Ad quid nimirum, post neglectam Occasionem temporisque opportunitatem, Metanoea veraque errati poenitentia possit debeatque conducere. vt scilicet eius operâ, quantum fieri potest, commissum damnum farciatur. Sic enim & arbor, quae diu sterilis & infrugifera fuerit, circumfoditur, fimo impinguatur, talibusque studiis, quantum in hominis est facultate, fructus insperatus elicitur. Ad hoc igitur Metanoea, vt sit neglectae Occasionis opportunae poenitentia & dolor, noua promerendi occasio per resipiscentiam. Exemplo vno atque altero huc allato, finem huic Schemati imponemus. Duo iuuenes Ioannem Apostolum secuti; cùm deindeGa naar margenoot+ angi animo coepissent, quòd facultates suas in pauperum vsus erogassent, nec iam Apostolo meliora certioraque sperare iubenti acquiescerent: (ecce occasionis saluberrimae, vmbra eludente, contemtum) virgis in aurum mutatis & lapillis in gemmas, plus etiam recipiunt, quàm reliquerant. Mox cuiusdam, cui Stacteo nomen erat, à morte suscitati verbis credentes, quibus ille se vidisse affirmabant, quàm ingentem gloriam in caelo sibi paratam ipsi amisissent, & ad quantam infelicitatem deuoluendi essent, quòd retrocesserint. (Iam resipiscentiam per Metanoeam videamus.) Rursum ad Apostolum reuersi, restituto quidquid ab eo acceperant, paupertatem in vita coluêre, vt potiùs post obitum diuites fierent. Reuocauerat eos diabolus ad pristinae conuersationis vomitum: sed Apostoli precibus, & Dei in primis misericordi dispensatione factum est, vt deprehensis inimici fraudibus ac dolis, quod imprudentiùs repetierant, constantiùs refutarent; quamque salutis Occasionem malesani contemserant, consultò saltem postliminio, vt poterant, resarcirent. Sicque in | |
[pagina 244]
| |
tempore resipiscentes, gloriam illam, quam sibi in caelo fuisse paratam audierant, iam amissam recuperarunt. Alterum priori conueniens ex D. Gregorio subiiciemus.Ga naar margenoot+ Quidam monachus S. Benedicti, mobilitati mentis deditus erat, & permanere in monasterio nolebat. Cumque eum vir Dei assiduè corriperet, & frequenter admoneret, ipse verò nullo modo consentiret in congregatione persistere, atque importunis precibus, vt relaxaretur innueret; quadam die idem venerabilis pater nimietatis eius taedio affectus, iratus, iussit vt discederet. (Ecce spretam fugatamque salutis Occasionem; audiamus ex Metanoea resipiscentiam.) Qui mox vt monasterium exiit, contra se assistere aperto ore draconem in itinere inuenit. Cumque eum idem draco qui apparuerat deuorare vellet, coepit ipse tremens & palpitans magnis vocibus clamare, dicens; Succurrite, succurrite, quia draco iste me deuorare vult. Currentes autem fratres draconem minimè viderunt, sed trementem atque palpitantem monachum ad monasterium reduxerunt. Qui statim promisit, numquam se esse à monasterio recessurum: atque ex hora eadem in sua promissione permansit. Tertium non malè cum duobus prioribus cumGa naar margenoot+ resipiscentiae per Metanoeam proposito quadrabit. Cùm Bernardus fratres suos & quoscumque poterat relicturus seculum secum diuino impulsus spiritu traheret, Gerardus frater eius ceteris vt sibi videbatur prudentior non acquiescebat. Tum Bernardus: Scio (inquit) scio: Sola vexatio intellectum dabit auditui: digitumque lateri eius apponens, Veniet, inquit, dies, & citò veniet, cùm lancea lateri huic infixa, peruium iter ad cor tuum faciet consilio salutis tuae quod aspernaris. Sic dictum sicque factum est. Paulò pòst in bello, eò loci lancea vulneratus, captus est; mortemque quasi praesentem metuens, clamabat: Monachus sum, monachus sum Cisterciensis. Sciebam, inquit Bernardus, quòd durum ei esset contra stimulum calcitrare. Itaque Occasione priùs foedè reiecta, Metanoea ei resipiscentiam salutarem adduxit, & monachus factus est. | |
[pagina 245]
| |
Postremo Schematis versu, ad bona resipiscentium iuuenum vota ac preces, quibus eius patrocinium deprecantur, subiungit Angelus gratam catastrophen, dicens:
Faxo; modò faciant praemissa pericula cautos.Ga naar margenoot+
|
|