Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 238]
| |
Christus singularem semper habuit peccatorum rationem.VT autem in maiorem diabolicae machinationis detestationem, qua miseros ad pusillanimitatem & desperationem conatur adducere, pluris adhuc rem aestimemus: videamus quanti illud ponderis apud nos meritò esse debeat, quòd Dominus noster, animarum nostrarum singularis amator, vtGa naar margenoot+ conditor & redemtor, cùm propter vniuersum genus humanum, illum de caelis ad terras venisse certum sit; toties tamen solorum peccatorum faciat mentionem, atque si reliquos intereà sanctos, amicos suos, nihil faceret prae peccatoribus. Hinc dixit: Non veni vocare iustos, sed peccatores. NonGa naar margenoot+ sum missus, nisi ad oues quae perierunt. Item: Maius est gaudium coram angelis Dei super vno peccatore poenitentiam agente, quàm super nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia. Hinc etiam publicani & peccatores ad ipsumGa naar margenoot+ confluebant; quia videbant & sentiebant, illum ipsorum quoque praesentia delectari. Ad haec, adeò ipsi cum illis familiariter conueniebat, vt publico veroque testimonio (licet animo calumniandi prolato) amicus peccatorum & publicanorum vocaretur. Si quando ab aliquo peccatorum, Zachaeo, Matthaeo, vel alio quouis simili ad conuiuium vocabatur, eò eiusdem farinae homines cateruatim confluebant. Summa:Ga naar margenoot+ succini & magnetis instar, electique electri ad modum, miseros desolatosque peccatores, vt & leopardus odore suo ceteras feras, ad se vi quadam latenti, exteriori affabilitate, & gratia vultus, attrahebat benignus & verè misericors Dominus. Eat nunc versutus ille salutis nostrae osor euersorque diabolus, & cuiquam haec cogitanti persuadeat, non esse sibi spem in Christo collocandam. Nihil prius, nihil ita ad manum, nihilque aequè obuium esse debet homini in peccatum prolapso, quàm per poenitentiam ad fidum spei solatium, vt ad sa- | |
[pagina 239]
| |
cram anchoram confugere, & gratiam postulare: ad fontem misericordiae perenni scaturigine fluentem accurrere, & verae poenitentiae latice languentem animam refocillare. Nihil econtrà tam absurdum, tam alienum, tam absonum, tamque ab omni ratione remotum esse debet homini, quantumlibet peccatori, quàm diffidentia, pusillanimitas, & veniae salutísve desperatio. Nam non solùm magnificata est vsque ad caelosGa naar margenoot+ misericordia eius: non solùm misericordia Domini plena est terra; verumetiam, misericordia eius super omnia opera eius; & ipse Deus misericordia nostra. Sique exemplo aliquo, sanè efficaci, quae dicta sunt, cupimus consignata, mentem ad illam mulierem in adulterio deprehensam aduertamus. Adduxerant siquidem illam ChristiGa naar margenoot+ hostes & aemuli, tamquam certissimo argumento exploraturi, vtram in partem magis propenderet, iustitiaene an verò clementiae. Postquam autem illi conscientiae propriae stimulis acti, pungente intus Christo, terga vertissent, seseque extemplò subduxissent, Domino in terra scribente; stabat misera illa ibi sola, non tamen desolata, praesente afflictorum consolatore, sed tamquam anchorâ aliquâ soliditati misericordiae Christi alligata. Cui Christus; Mulier, vbi sunt, qui te accusabant? Ac si diceret ipsi, omnique pusillanimi, egentique solatio; Viden' vt se insurgentium, persequentium, & insultantium caterua subducit, solo speratae salutis indicio, quasi stuppa, ignis odore percepto? Quid igitur futurum existimes, si in spem firmam assurgas? si te ex animo ad veniae & gratiae fontem conuerteris? si te in eius sinum, amplexum, vulnera, proieceris? Itaque audiamus apertam absolutamque misericordiae diuinae sententiam. Nemo te condemnauit mulier? NemoGa naar margenoot+ Domine. Quis enim est qui condemnet, si Christus Iesus pacem concedat & veniam? Quis condemnet eum, cuius Filius Dei, futurus iudex viuorum & mortuorum, patrocinium suscipit? Quis condemnet, quem salus seruat? Nec ego te condemnabo; vade in pace. O Iesu, verè Iesus! Tu es Deus saluator meus, qui saluos facis sperantes in te: Super salutare tuum igitur exultabo vehe- | |
[pagina 240]
| |
menter; neque vmquam recedam à te, quia tibi adhaerere bonum est, & in misericordia tua supersperabo. |
|