Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijAd spem veniae, tamquam ad sacram anchoram, peccatori confugiendum.HViusce spei fulcro nixus Propheta psalmographus, quoGa naar margenoot+ quo fit vt cadens homo possit à lapsu resurgere, asserebat audacter; Apud Dominum gressus hominis dirigetur, & viamGa naar margenoot+ eius volet. Cùm ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit | |
[pagina 236]
| |
manum suam. Spe namque nitens, tam facilè ab humo consurgit peccator, atque si manu diuina munitus ne collidatur, eadem quoque opitulante eripiatur & tollatur. Hocque erat quod alibi ipse pro se lapsus orabat: Emitte manum tuam deGa naar margenoot+ alto, eripe me, & libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum. Et ibidem: Deus meus misericordiae mea, & refugium meum; susceptor meus, & liberator meus; protector meus, & in ipso speraui. Ad peccatoris poenitentis erectionem spectat & illa Isaiae sententia: Calamum quassatum non conteret, & linumGa naar margenoot+ fumigans non exstinguet. Hinc quoque indignabundus, cum illis Dominus expostulat, qui curam ouium sustinentes, curam interim nullam gerunt, quia non habent: nihilque praestant, quod aegris, errantibus, lapsis, laesisve ouibus vsui esse possit aut solatio. Sic inquit: Quod infirmum fuit, non consolidastis; & quod aegrotum, non sanastis; quod confractum est, non alligastis; & quod abiectum est, non reduxistis; & quod perierat, non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis, & cum potentia. Ecce ego requiram oues meas, & visitabo eas. Quod perierat, requiram; & quod abiectum erat, reducam; & quod confractum fuerat, alligabo; & quod infirmum fuerat, consolidabo, &c. Quódnam euidentius argumentum ineffabilis Dei benignitatis & misericordiae erga oues palantes, hoc est, peccatores? vt omnibus deploratis, Spes sit vnica salutis anchora: hinc quoque per anchorae symbolum virtus ista designatur. Quam,Ga naar margenoot+ inquit Apostolus, sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, & incedentem vsque ad interiora velaminis, vbi praecursor pro nobis introijt Iesus. Denique, quia omnibus gratiae dotibus dilapidatis, saltem naturae genuina propensio in homine viuente adhuc reliqua est; hinc Deus, naturae auctor, ne quid omittat quod peccatoris possit seruire solatio, quò animum eius ad sperandum permoueat; naturae ipsius penetralia consulit, eoque nos prouocat, vt prorsus ab eius bonitate conuicti, in ipsius quoque sententiam descendamus, eique acquiescamus. Sic igitur inquit: Numquid obliuisci potest mulier infantemGa naar margenoot+ | |
[pagina 237]
| |
suum, vt non misereatur filio vteri sui? Ac si dicat, Non.Ga naar margenoot+ Verumtamen, ne fortè producta aliqua matre crudeli, luxetur similitudo, argumentumque corruat; addit: Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliuiscar tui. Ecce, in manibus meisGa naar margenoot+ descripsi te. Verè descripsit nos in manibus suis, non per modum loquendi tantùm, sed per modum fodiendi & transfodiendi, characteribus procul legibilibus, indelebilibus, & penetrabilibus: vt minimo oculi ictu simus conspicui, numquam eradi possimus, atque ita nec tradi obliuioni, quamdiu voluerimus. Et quia haec stigmata nostri amore suscepit, dum illa intuetur, nostri miseretur, quia immensae in nos caritatis recordatur. Rectè ideò dicit ipse apud Ezechielem: Nolo mortemGa naar margenoot+ peccatoris, sed vt magis conuertatur & viuat. Quid est igitur, quòd diaboli suggestione trepidemus, quasi mortem nostram & perniciem desideret Dominus, cùm ex aduerso voluntatis eius sit, vt nemo pereat? Quandoquidem verò nihil nobis nocere vel ad salutem obesse possit nisi sola peccata, ad horum expiationem & veniam, ianuam aperit Deus ipsemet amplissimam, dum sic, quasi pro suae magnae misericordiae integritate zelans, protestatur: VeniteGa naar margenoot+ & arguite me. Si quidquam in me inuenire potestis quod non omnimodam spondeat facilitatem & gratiam, re ipsa comprobate & conuincite: sed nihil eiusmodi reperietis. Quinimmò; Si fuerint peccata vestra vt coccinum, quasi nix dealbabuntur: &, si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Hunc in finem, de lauacro efficacissimo pariter & accessu facillimo, toti prouidit Ecclesiae, vt nulla foret dubitatio, mora, vel diffidentia, ablutionis acquirendae. In die illa (temporeGa naar margenoot+ gratiae, quod nunc est) erit fons patens domui Dauid, & habitantibus Ierusalem (in Ecclesia Christi de familia Dauid) in ablutionem peccatoris & menstruatae. Hoc est, in remissionem qualiumcumque peccatorum, & contaminationum animae. Primùm quidem in sacri fontis baptismate, deinde quoties opus est in Poenitentiae Sacramento, aliisque modis infinitis, quibus diuinae gratiae participes reddimur. |
|