Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 233]
| |
De spe veniae peccatorum, & immensa Dei misericordia.EXemplum illud filij prodigi, (de quo superiori Capite)Ga naar margenoot+ tantae mihi efficaciae, maximè si mentem propinantis intendimus, esse videtur; vt nemo peccator tali fultus Atlante, de spe veniae vllo modo possit dubitare; nisi fascino diabolico sibi oculos obduci permiserit. Et quis id velit, qui sapiat, qui spem, gratiam & vitam velit? Quapropter, numquam spes abiicienda est, quae, vt suprà meminimus, perditis omnibusGa naar margenoot+ reliquis, sola superstes semper debet vt fida comes adhaerere. Re sine, nullus eris, dicit ille. Ego autem dico; Spe sine, nullus eris. Id cùm olim Alexander non ignoraret, quando, in AsiamGa naar margenoot+ transmissurus, rem familiarem & reditus regios maxima ex parte inter amicos diuideret; à Perdicca (qui oblata recusabat) rogatus; Tibi verò, Alexander, quid facis reliquum? Spem, inquit. Quo responso declarauit, amissis omnibus, spem superesse, quae animum abundè consoletur. Idque iuxta CiceronisGa naar margenoot+ sententiam: Sola spes hominem in miseriis consolari solet. Ex quibus omnibus, ipsa natura dictante, perspicimus, nullo vmquam casu spem esse amandandam. Non sine causa redarguit Propheta regius, de se ita interrogantes: Numquid qui dormit, non adiiciet vt resurgat?Ga naar margenoot+ Reprehendit inimicos suos, sic de ipso malè habente inter se mussitantes; quasi qui in morbum aut peccatum incidisset, non possit conualescere, iterumque se à lapsu in pedes erigere. Verbum (inquit) iniquum constituerunt aduersum me, dum haec inter se susurrabant, & aduersum me cogitabant mala mihi. Errare illos qui lapsis illudunt, ex omni sacrae Scripturae parte testatum & in confesso est. Dicant itaque, & ad rauim vsque vociferentur, licet: Non est salus ipsi in Deo eius: Euge, euge;Ga naar margenoot+ deuorabimus eum; irruantque in hominem, tamquam parietiGa naar margenoot+ | |
[pagina 234]
| |
inclinato & maceriae depulsae; semper est tamen quod speret in Domino, & cum Dauide dicat: Conclude aduersus eos quiGa naar margenoot+ tribulant me: Dic animae meae; Salus tua ego sum. Et cum D. Augustino: Dic mihi per miserationes tuas, Domine Deus meus, quid sis mihi: Dic animae meae; Salus tua ego sum. sic dic vtGa naar margenoot+ audiam. Ecce, aures cordis mei ante te: Domine aperi eas; & die animae meae, Salus tua ego sum. Curram post vocem hanc, & apprehendam te. Ita D. Augustinus. Cumque misericordia Domini plena sit terra, mirum nonGa naar margenoot+ est plena esse eâdem eloquij diuini volumina; meritoque proptereà benè sperat peccator, quem commissi poenitet: quia, quot habet super misericordia Domini oris testimonia, tot habet super spe sua veritatis sigilla. Et quia infinita sunt huiusmodi, paucula tantùm instar omnium proferemus. Quid clarius quídve efficacius ad collapsam spem omnem erigendam, quàm vox illa Domini accommodatissima rei ipsi quam hîc tractamus? Quoniam in me sperauit, liberabo eum.Ga naar margenoot+ Si dixisset, Quoniam in me sperabit; fortasse potuisset pusillanimis quispiam cogitare, licere quidem sperare, promissamque sperantibus gratiam, sed non nisi latenti quodam praesupposito, & quasi sub aliquo pacto cum spe illa requisito, cuius vi & intuitu exauditio & venia promitteretur. Nunc autem, ipsammet spem causam exauditionis & liberationis ponit.Ga naar margenoot+ Quoniam, inquit, in me sperauit: hoc est, quandoquidem spem suam in me collocauit, liberabo eum: protegam eum, quoniam cognouit nomen meum. Clamabit ad me, & ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, & glorificabo eum. Longitudine dierum replebo eum, & ostendam illi salutare meum. Ecce quot quantaque bona ex spei radice benè iacta succrescant. Negari quoque non potest, quin ex hoc modo loquendiGa naar margenoot+ constet, Dominum ex abundantia cordis misericordis haec locutum fuisse; dum tam largo mellitorum verborum flumine visus sit planè afflictum hominem velle circumquaque concludere, vt nec velit nec possit elabi, quin per tam copiosae misericordiae fluenta, in sinum gratiae se prono secundoque fluxu recipiat: nihil ipsi ante conspectum reliqui faciendo, quod | |
[pagina 235]
| |
possit anxium, pusillanimem, vel de diuina iustitia nimis metuentem efficere: sed tot tantisque diuinae pietatis, bonitatis, munificentiae & miserationis argumentis circumuallando, vt non possit non ex animo confidere, & certò sibi iam persuadere, Deum plus desiderare ei ignoscere, quàm quisquam sibi ipse ignosci desideret. Neque solùm paratum iam, in gratiam recipere poenitentem, sed magna cum animi cupiditate & siti peroptare, vt reducem peccatorem recipiat, liberet, foueat, soletur, attollat in gloriam, vita aeterna ac salute condecoret. Sic enim quando rei carae perditae moeror excruciat, nihil non attentamus, paratique sumus quiduis adhibere, vt illam recuperemus: eaque inuenta, gestimus miris laetitiae signis, testibus, pastore reperta ouicula, ac muliere cùm drachmam suam inuenisset. Ita D. Bernardus ad Robertum nepotemGa naar margenoot+ scribens, qui de suo monasterio ad aliud, quorumdam seductione, recesserat; totum cor suum effundit, vt ei persuadeat reditum. Non causas, inquit, discessionis, sed moras causor regressionis. Veni tantùm, & pax erit: reuertere, & satis factum est. Redi, inquam, redi; & laetus cantabo: Mortuus fuerat, &Ga naar margenoot+ reuixit, perierat & inuentus est. Tantique fuit zeli haec epistola ob fraternae caritatis ardorem quo scripta fuit, vt dum sub dio eam dictaret, pluuia oborta papyrum non madefecerit, dicique potuit, Aquae non potuerunt exstinguere charitatem, neque flumina obruent eam. Eiusque miraculi intuitu, prima illa in ordine epistolarum S. Bernardi meritò est collocata. |
|