Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 230]
| |
Remedia contra tentationes diaboli ad desperationem incitantis.CVm Metanoeae vsus in aliquod saltem occasionisGa naar margenoot+ amissae solatium per doloris amaritudinem cedere deberet, diabolus potiùs conatur efficere, vt miseris sit offendiculo ad lapsum desperationis, quàm vt eius moeroris compunctione ad dignos poenitentiae fructus, & spem veniae, exstimulentur. Quae cùm ita se habeant, operaepretium me facturum confido, si hîc contra eiusmodi desperationis insidias, contraque daemonis insultus, debiliorem hanc arcis humanae partem impetentis, pauca subiiciam. Hoc siquidem tentatori malorumGa naar margenoot+ curae esse consueuit, vt postquam in Occasionis & officij debiti neglectum, aut in quemcumque alium errorem, minùs attentum impulerit; tunc vel astu callido dementet, vel ausu valido in desperationem inducat impellátve si potest. Astu quidem, curando praesertim, vt aliâ fraudulentâ occasione subtrusâ soletur afflictum, & oborituram alioqui ex amissa Occasione moestitiam, per aliud quiduis impediat: ne, si lapsus bonum dolere incipiat amissum, viam sibi per poenitentiam quaerat ad reditum. Vt, si quis puero malum aureum è manibus fallacia quadam abiicere suadeat, aut deponere, & loco eius, ne id flendo requirat, vilius quoddam obtrudat, quo se interim elusus oblectet. Ausu verò vehementiori validoque impulsu non rarò ad spem salutis abiiciendam assurgit, quando ita seductum ex omni parte terroribus obruit; ita muros mentis vndique concutit; vt instar Cain toto corpore & animo tremebundus, nihil prius habeat, quàm fugere à facie Dei, vagari per horrores inferni, quasi eum & mors & ipsa gehenna persequantur: nec vel tantillum quietis permittant, quo semel secum recogitet, | |
[pagina 231]
| |
quid egerit, quídve sibi agendum supersit; quo loco sint res ipsius, quidque iam sit facto opus: sed hoc vnum oculis animoque obuersetur, quod taliter constitutis, loco solatij praesentissimi, in vtramque insusurrat aurem malignus incentor;
Vna salus victis nullam sperare salutem.Ga naar margenoot+
Illaque ratiunculae vmbrâ ita fascinat dementatos, vt quotiescumque sperare volunt nitunturque, toties se affligi percipiunt oppositi formidini: dum verò spem omnem abiiciunt, animumque despondent, illa tum conflictatione liberantur; videturque ipsis id solaminis alicuius loco haberi posse, si ad arduam illam spei rupem non conentur assurgere. Sed interim aurichalcum eis pro auro supponitur, & pro caelo coenum. Quocirca, in errorem aliquem prolapsi, quacumqueGa naar margenoot+ tandem neglecta benè merendi occasione, dum ita se res habet, numquam debent animum despondere, sed seriò animaduertere, quid restet faciendum. Si frangitur funis vel filum, nodo forti reparetur: si cadit equus vel homo, assurgat statim: si penna, penicillum, vel scalpellum errarit, corrigatur extemplò: si perditum aliquid, quaeratur: sic, si peccasti, lapsus es, resurge per poenitentiam. Non enim frustrà à Christo propositum est villici illiusGa naar margenoot+ exemplum in Euangelio, qui bona domini sui dissipauerat, iam iamque ad reddendam rationem & officij priuationem citatus, non obstante rerum omnium inopia, praesentisque periculi instantia, animum tamen nequaquam sibi despondendum putauit; sed secum omnia maturè perpendens, tandem intulit; Scio quid faciam. Scimúsne & nos quid fecerit? quis nescit? Fecit sibi amicos ex bonis domini sui, futuraeque necessitati prospexit. Laudatus fuit ab ipsomet hero propter solertiam: faciamus & nos quoque similiter in bonum: nam ideò in exemplar nobis à clementissimo Domino adductus est, vt ad spem, animi erectionem, atque imitationem eius prouocaret. Eumdem in finem oculos in illam de oue perditaGa naar margenoot+ parabolam coniiciamus. An pastor amissam neglexit? an abiecturus erat si illa sponte rediisset? Haudquaquam: tantum abest, vt etiam relictis nonagintanouem in deserto, eam iuerit | |
[pagina 232]
| |
quaesiturus; inuentamque non pugnis percussit, non vellicauit manibus, non calcibus feriit, non asperiori voce increpauit, neque diris deuouit; sed sublatam in humeros gaudens exsultansque reportauit. Ita etiam multoque magis Christus, qui suam in peccatores benignitatem hoc penicillo solùm leuiter adumbrauit. Et quid per mulierem illam Euangelicam, perditamGa naar margenoot+ drachmam requirentem, nisi diuinam misericordiam, maternumque Ecclesiae in suos affectum, intelligamus; quò certò constet, numquam de reditu in gratiam dubitandum, nedum desperandum, ad quam ipsemet perditum quaerit, cuius est gratiam elargiri, & in sinum misericordiae redeuntem recipere? Sed quomodo non efficacissimum illud in filio prodigoGa naar margenoot+ bonitatis diuinae argumentum pectus peccatoris emolliat, vt in veniae ambitum inflectatur, cùm reliqua praecedentium parabolarum exempla, viuidae huius resipiscentiae & reditus in gratiam praeuiam exhibuerint delineationem? Quis non, à paternis aedibus profugus, redeat? quis non, ab animo suo abductus peregrè, reuertatur? quis lapsus non assurgat in pedes? quis desperabundus non se statim in spem erigat? quis denique vel vita functus, non in momento ex monumento resurgat, qui filium hunc profugum, prodigum, perditum, mortuum, in domum, in gratiam, ad vitam videat reducem, remque omnem vt meretur inspiciat? Quis dubitet quin gauisus supra modum fuisset IacobGa naar margenoot+ Patriarcha, si veste Iosephi sanguinolentâ illatâ, ac illâ desuper ab illo prolatâ sententiâ; Tunica filij mei est: fera pessima comedit eum, bestia deuorauit Ioseph; si quis, inquam, paulò pòst verè viuentem valentemque eius filium induxisset; hauddubiè, vt perditum ac mortuum sibi denuò restitutum fuisset arbitratus. At infinitis modis maius in caelo coram angelis atque ipso Deo patre nostro est gaudium, in peccatoris ad eius gremium redeuntis conuersione. |
|