Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 226]
| |
Angelvs diabolo praedam extorqvet ad poenitentiam. 11.
A.
Hinc, hinc, foeda lues Erebi, fera pessima, ad Orcum:
Non haec tam furuis debetur faucibus esca.
B.
Angele, fide comes, nostroeque salutis amator,
Quaeso, tuêre tuos deînceps hac lege clientes;
Vt, licet ad magnos posthac Occasio honores
Et Tempvs miseris perijt; tamen illa supersit
Ansa, patrocinio vestro, quae ritè piandis
Commissis satis esse queat: ne morte luamus
Aeterna, et nunquam liceat sperare salutem.
A.
Faxo, modo faciant praemissa pericula cautos.
| |
[pagina 227]
| |
Schematis 11. explicatio;
| |
[pagina 228]
| |
nus collocandum est; neque cum illis ratione agendum, vbi rationi non est locus. Certum est insuper, virtute istius Metanoeae, seuGa naar margenoot+ poenitentiae, elapsam Occasionem tempùsve praeteritum non posse vllo vmquam modo recuperari; vt fusius in nono Schemate disseruimus: sed aequè certum est etiam, vel posse per hunc commissi dolorem, si à vera poenitudine vt virtute proficiscatur, aequiualentem vel adeò etiam meliorem impetrari occasionem; si non ad res aequè benè gerendas, certè ad damnum in aeternae gloriae conquisitione compensandum. Nam si magnus dolor neglecti temporis & salutis, iuuentutis malè consumtae, perditaeque opportunitatis, magnum excitet in poenitente caritatis ardorem, qui tam sit efficax, vt per ipsum fiat quod dicit Sapiens; Consummatus in breui,Ga naar margenoot+ expleuit tempora multa; hauddubiè rem suam praeclarè gesserit. Sit instar omnium, exempli loco, iustus ille, sanctus, & piusGa naar margenoot+ latro, qui post tot tamque praegnantes boni occasiones neglectas, tot hactenus apprehensas in malum, in extremo iam vitae puncto constitutus, immò pro malis perpetratis in trabem suffixus, per veram poenitentiam, praesentem in Saluatore salutis Occasionem arripuit, qualem anteà fuerat expertus numquam: atque per ardentem amoris affectum dolorisque vehementiam, ita fides, spes, charitas, deuotio, patientia, constantia, zelus gloriae Dei, animaeque proximi naufragium patientis, in ipso repentè simul exarserunt, vt ex latrone non solùm iustus, praeco verbi diuini, fidei professor & confessor, verumetiam (vt nonnulli veterum locuti sunt) martyr effectus sit. Mortem siquidem, cui propter scelera fuerat adiudicatus, & eousque traditus, pro Christi nomine & amore libenter sustinens, faciensque in tribunali conscientiae suae de necessitate virtutem, ex culpa meritum, & praemium ex reatu, iustum debitumque sceleribus supplicium in martyrij palmam, salutari consilio commutauit. D. Augustinus siquidem de admiranda latronis istiusGa naar margenoot+ conuersione sic meminit: Tanto pondere appensum est, tantumque | |
[pagina 229]
| |
valuit apud eum qui haec nouit appendere, quòd confessus est Dominum crucifixum; quantum si fuisset pro Domino crucifixus. Et post pauca eódem spectantia: Inuenta est (inquit) in eo mensura martyris, qui tunc in Christum credidit, quando defecerunt, qui futuri erant martyres. Hucusque D. Aurelius; & quidem ex sententia S. Cypriani; qui sic habet:Ga naar margenoot+ Latrocinium damnationem meruerat & supplicium: sed cor contritum poenam mutauit in martyrium, & sanguinem in baptismum. D. verò Hieronymus paucis cunctaGa naar margenoot+ complectens, sic inquit: Latro crucem mutat paradiso; & facit homicidij poenam martyrium. Prudenter itaque ac laudabiliter omnes vtriusque sexus Athletae fecerunt, qui ad finem fermè vitae, diaboli fraudibus illecti, mille salutis & verae gloriae neglectis irrisisque occasionibus, per deuia & abrupta vitiorum errauerant, & tandem vero cordis dolore tacti intrinsecus, ad tantam emolliti sunt compunctionem, vt quò longior restaret via ad vitam & breuius spatium temporis, eò celeriùs maiorique contentione animi, per poenitentiae virtutumque semitam, properarent. Vnde non rarò quoque accidit (quod & in iter facientibus animaduertimus) vt qui seriùs inceperat, citiùs perueniret; seriusque intraret qui ceteris prior iter fuerat ingressus: implereturque illud Domini dictum: Erunt primi nouissimi, &Ga naar margenoot+ nouissimi primi. Sic in illa perutili fabellae commonitione videre est, limacem continuo suo progressu & perseuerantia superasse leporem in sua velocitate nimiùm confidentem, ac proptereà de itinere faciendo nihil sollicitum. Sed viatoris seriùs incipientis, & prae acceleratione citiùs peruenientis exemplum proposito nostro est accommodatius. |
|