Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijDe quinta, sexta, & septima cauda diaboli.QVinta cauda diabolica est, quae apud Iob à DeoGa naar margenoot+ describitur; Stringit caudam suam (Behemoth hoc est diabolus) quasi cedrum. Cedrus arbor procerissima, aliquando in sacra Scriptura iustorum excellentiam significat, aliquando verò superbam prauorum potentiam. Quando igiturGa naar margenoot+ cauda diaboli per cedrum exprimitur, docemur, diabolum aliquando finem suum quem praetendit homini, esse sanctorum iustitiae in specie aemulantem; quasi ad sanctorum excellentiam adducat, si sequaris; idque simulatè transigitur: aliquando verò apertè, ita fastuosè malum & superbè seGa naar margenoot+ iactantem, vt pessimi cuiusque iactantiam & tyrannidem superet. Cauda haec, vel fallax valdè & fortis in blanditiis, vel terribilis est in minis. Et ecce, quàm accommodè in malum! quando nimirum in malo quempiam refraenauit, ne | |
[pagina 218]
| |
resiliat, tali tum modo percellit & stringit, vt vix se mouere audeat. Vnde Diuus Gregorius super his verbis: Benè,Ga naar margenoot+ inquit, stringere caudam dicitur Behemoth; dente enim vulnerat, & cauda ligat: quia suggestione prima percutit, sed percussam mentem ne euadere valeat inualescente fine tentationis adstringit. Et sciendum (inquit) quòd plerumque eis quos ceperit, tunc grauiores culpas ingerit, cùm praesentis vitae termino illos propinquare cognoscit. Behemoth igitur caudam quasi cedrum stringit, quia quos per praua initia ceperit, ad finem deteriorem trahit. Ita D. Gregorius: qui & alibi illa verba eiusdem Prophetae explanans; Irruit in me quasi gigas; Si, inquit, hostis suasionibusGa naar margenoot+ anima subesse consueuerit; quanto se ei crebriùs subiicit, tanto eum sibi intolerabiliorem facit, vt ei reluctari non valeat. Quia nimirum malignus aduersarius contra hanc, ex praua consuetudine deuictam, quasi more gigantis pugnat. Hoc in se D. Augustinus sensisse videtur, quando se iam diaboli laqueis extricare volens, ad meliorem vitae rationem animum aduertere conabatur. Qualiter hanc gigantis praedominantem oppressionem expertus sit, ex hisce eius verbis licet coniicere: Iam (inquit) attingebam & tenebam;Ga naar margenoot+ nec tamen attingebam, nec tenebam, haesitans mori morti, & vitae viuere. Plusque in me valebat deterius inolitum, quàm melius insolitum. Ita ille sanctus, suam confitens infirmitatem, & Dei potentiam. Ratio ita adstringentis huius caudae diabolicae per malam consuetudinem, per se clara satis est: quia postquam quis in profundum venerit peccatorum, contemnit; & instar aspidis surdae, caudâ spei vitae longiùs protrahendae aures obturans, non audit verba incantantium sapienter: hoc est,Ga naar margenoot+ monita salutis proponentium, hortantiumque quàm optimè ad conuersionem. Ex quo factum credo, quod de Cretensibus narrat Valerius, vt quando acerbissima exsecrationeGa naar margenoot+ aduersus eos quos vehementer oderant vti vellent; vt mala consuetudine delectentur, optabant: modestoque | |
[pagina 219]
| |
voti genere efficacissimum vltionis euentum reperiebant. Inutile enim (inquit) aliquid concupiscere, & in eo perseueranter morari: exitio ea dulcedo vicina est. Caudae sextae species est, quae per caudas vulpiumGa naar margenoot+ connexas tempore Samsonis figurabatur. Et haec est malorum societas; quando quis praecedentibus diaboli caudis captus, irretitus, & sublimatus, etiam sui similium caterua stipatus, fit totus in sua malitia obfirmatus; vt spes nulla superesse videatur, ad meliora vmquam reuertendi. Hac siquidem malorum hominum colluuie circumuallato, nec consultores, nec incentores, nec propugnatores, nec duces facilè deesse possunt, quorum praesidiis in malo stipatus perseueret: cùm in magna pessimorum consortium frequentia, omnis sint generis ingenia, acres animi, mentes maleuolae, obstinata pectora, spiritus vehementes, veloces pedes, manus ad malum exercitatae. Nam, vt inquitGa naar margenoot+ Isidorus; Sicut multa bona habet communis vita sanctorum, sic plurima mala adfert societas malorum. Vnde de suo furto puerili Augustinus fatetur ingenuè,Ga naar margenoot+ Deumque ipsum secretorum omnium conscium testem accersit veritatis. Et tamen (inquit) solus id non fecissem; sic recordor animum tunc meum; solus omni modo id non fecissem. Sed quoniam in illis pomis voluptas mihi non erat, ea erat in ipso facinore, quam faciebat consortivm simul peccantium. O nimis inimica amicitia, seductio mentis inuestigabilis! Cùm dicitur, Eamus, faciamus; & pudet non esse impudentem. Quis exaperit istam tortuosissimam & implicatissimam nodositatem? Foeda est, nolo in eam intendere, nolo eam videre. Ita ipse. Vtinam ita multi, immò omnes, cum D. Augustino ad mentem redeant saniorem! Alioqui, quò nisi ad extremam perniciem ruant, ita in malo consarcinati, & quasi in fasciculos colligati ad comburendum? Ideoque speciatim haereticorum factionesGa naar margenoot+ vulpibus illis Samsonis meritò solent assimilari; qui praeterquàm quòd vulpina calliditate & nequitia Christi vineam Ecclesiam demoliri conentur, capitibus quoque distincti tot | |
[pagina 220]
| |
sententias tuentur, quot habent capita; neque vllae sectae in sensu & mente doctrinae conueniunt: in caudis verò connexi, eumdem prorsus portendunt exitum; tam quoad Ecclesiae vastationem, quàm quoad propriarum animarum interitum. Septima & vltima cauda est, Cauda draconis, de quaGa naar margenoot+ D. Ioannes in sua Apocalypsi sic inquit: Draco magnus & rufus, habens capita septem & cornua decem: & cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli, & misit eas in terram. Sicut vltima haec est cauda numero, ita vltimamGa naar margenoot+ mortem aeternamque illa meritò significet damnationem; quò omnes aliae, suo quaeque modo, deducebant. Nam de caudis vulpium suprà memoratis, ita D. Augustinus: CaudaeGa naar margenoot+ vulpium quid sunt, nisi posteriora haereticorum, qui prima habent magna & deceptoria opera, posteriora ligata, id est, damnata, & in ignem in fine trahentia; vt eorem fructus & acta consumant, qui suis seductionibus acquiescunt? Atque idem in Psalmum quinquagesimum septimum, vbiGa naar margenoot+ de aspide disserit. Quid sibi vult hoc, inquit? In cauda, posteriora vtique intelliguntur: iuxta illud Palmistae: VidiGa naar margenoot+ impium superexaltatum, & eleuatum sicut cedros Libani: & transiui, & ecce, non erat; quaesiui eum, & non est inuentus locus eius. Impij namque, & salutis Occasione contemta se diaboli fraudibus implicantes, quò magis se cauda eius fumigante obscurari permittunt, ab incuruante inflecti, innodari à refraenante, ab scorpiaca adhamari, à quinta vt cedrum exaltari & stringi, atque tandem à vulpinis colligari; eò certior clariorque eorum damnatio: qua veluti cauda draconis nouissima, in profundum inferni detrahentur. Infamis valdè est ista cauda; quia quod dicit Apostolus, eis tunc dici quoque poterit: Quem fructum habetis in illis,Ga naar margenoot+ (& ex illis) in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est; vt ibidem subiungitur. Et alibi idem Apostolus in eamdem: Quorum finis interitus, & gloria inGa naar margenoot+ confusione ipsorum qui terrena sapiunt. | |
[pagina 221]
| |
Longissima omnium haec est cauda, quia infinita; reliquae finitae ac terminatae, quia per veram poenitentiam abrumpi poterant & ad nihilum redigi: ista verò illius est temporis & fori, in quod nulla cadit resipiscentia, & gratia nulla. Idcirco vermi immortali rodentique in aeternum comparatur: Vermis eorum non morietur, & ignis eorum nonGa naar margenoot+ exstinguetur; & erunt vsque ad satietatem visionis omni carni. Virgae quoque ferreae ignitae & longae, combustionis aeternae,Ga naar margenoot+ potest assimilari haec cauda. Nam virgae aliae, quibus hîc suos percutit Dominus, limitatae sunt, misericordiam & veniam castigatis adducentes: at qui illas non admiserint, intolerabilem illam extremam & interminabilem iustissimo Dei iudicio promerentur. |
|