Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijDe tertia & quarta diaboli cauda.TErtium caudae diabolicae genus est, cauda refraenans; vtGa naar margenoot+ in Isaia Propheta reperimus. Refraenantem verò caudam vocat, fraudem illam diaboli malitiosam, qua blandiendo primùm corda incuruata, in malo ad quod inflexit quasi fraeno iniecto retinet, ne resiliant, resipiscant, & à via illa mala conuertantur. Similitudo desumta videtur à venatoribus, qui praedam in laqueum vel foueam insidiis inductam, vinculis tum repagulisque iniectis constringunt, ne se tricis manibusve ipsorum eripiat. Sicut scimus Christum blando pacis osculo priùs proditum, posteà iniectas eidem violenter manus, vinctumque fuisse perductum ad Annam; ibique adhuc, ad maiorem coepti facinoris captaeque praedae securitatem, strictioribus catenis & vinculis innodatum. Itaque blandities allicientis à recto incuruat, & saeuitia captum vt fraeno coërcet. Fraenum autem huiusmodi iniicit, quando vel peccatorum grauitatem, vel Dei iustitiam, vel ardens in malo persistendi desiderium obiiciendo, impedimentum ponit, quò minùs miser peccator ad mentem redeat. Ita videas araneum | |
[pagina 216]
| |
diabolica aemulatione muscas dolo primùm irretitas, sicGa naar margenoot+ implicare & telâ suâ circumquaque inuoluere, vt se nequeat extricare. Qui caudam daemonis incuruantem non euitarit, vix euasurus est refraenantem. Sequitur quarta diabolicae caudae nequitia, quam scilicetGa naar margenoot+ in Apocalypsi describit Apostolus. Et habebant (inquit) locustae caudas similes scorpionum; & aculei erant in caudis earum. Aculeus ille, praeterquam quòd venenum ictis instillat, etiam recuruo suo vnco ita infigitur, vt non nisi cum parte aliqua corporis affecti vel maiori vulnere extrahatur; sicut tela quaedam aduncis vtrimque armata cuspidibus; ita cauda scorpionis, licet vna tantùm ex parte recuruum habeat hamum, sine nouo tamen damno non euellitur. Significatur assensus in malum, qui non permittit, vt quisGa naar margenoot+ ab illa diaboli cauda se expediat; accedente praesertim securitate & mala conscientiae tranquillitate. Fit enim vt hausto quasi veneno sopita ipsorum conscientia eos non remordeat, vel saltem remordentem cauteriati non sentiant, securi in peccatis viuant, laetentur cùm malè fecerint, gaudeantque in rebus pessimis. De scelerato scorpionum ictu ita D. Hieronymus:Ga naar margenoot+ Scorpiones arcuato vulnere & aculeo fistulato percutiunt: eademque plaga aperit cutem, venena diffundit, & inhamat. Vnde idem doctor contra Vigilantium, de opereGa naar margenoot+ Tertulliani, quod Scorpiacon vocat; rectissimo, inquit, nomine; quia illa haeresis arcuato vulnere in Ecclesiae corpus venena diffundit, quae olim appellatur Caina haeresis. Diuus Gregorius, Scorpiones, inquit, sunt, qui blandi &Ga naar margenoot+ innoxij in facie videntur, sed post dorsum portant, vnde venenum fundant. Eos, quibus praeualent, à bonis moribus subuertunt: & quos inflectere non valent, occultis machinationibus feriunt. Haec Gregorius. Caudae scorpionis linguam similem habent, cum sui generis principe Medio, calumniatores: quod his addendumGa naar margenoot+ censui occasione praedictae tam immedicabilis laesionis, etiam in ipsa aculei euulsione metuendae. Medius siquidem hic, ex | |
[pagina 217]
| |
Alexandri parasitis vnus, solebat alios adhortari, ne metuerent quoduis crimen in quemuis intendere. Adiecit scelerato praecepto causam appositam. Vt maximè (inquit) sanet vulnus, qui delatus est; manet tamen cicatrix. Non arbitror, inquit quidam, esse diabolum tam impium, qui rem magis nefariam possit suggerere. Et quò foedius est crimen, hoc tenaciùs haeret apud multos criminis suspicio, vel in innocentissimum. Audiui ducem quemdamGa naar margenoot+ his verbis adhortantem suos milites nauticos, ad quiduis praedandi temeritatem; Rapite, inquit, quidquid potestis, siue merces sint amicorum, siue hostium: nam, vt qui spoliati sunt, sic agant apud Principem, vt compellamur restituere, semper tamen aliqua praedae portio remanet apud nos. Haec occasione arcuati vulneris caudae scorpionis; quod etiam in aculei exemtione maiori cum damno laceratur. |
|