Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijCaudarum diabolicarum cum catena peccatorum collatio, praesensque remedium eis opponendum.CAtena illa, quâ in Schematis imagine circumuentosGa naar margenoot+ illos imprudentiores animaduertimus, non ineptè catenam illam peccatorum repraesentare videtur, quam describit nobis D. Augustinus. Catena, inquit, haec longa &Ga naar margenoot+ horrenda. Ex suggestione cogitatio, ex cogitatione affectio, ex affectione delectatio, ec delectatione consensus, ex consensu operatio, ex operatione consuetudo, ex consuetudine desperatio, ex desperatione peccati defensio, ex peccati defensione gloriatio, ex gloriatione damnatio. Hi sunt funes atque compedes (& catanae) quibus adstrictum hominem satanas nunc in omne genus malorum, ac tandem in tartaream abyssum praecipitat infelicissimè. Hactenus D. Augustinus. Quis non videat caudarum praefatarum molitiones, signi- | |
[pagina 222]
| |
ficatasque diaboli artes, inter se connexas id efficere, quod feralis illa catena tandem exsequitur? vt sicut nimirum in catena ansa ansam & annulus annulum trahit, deceptosque includit, raptandos in barathrum, nisi per veram poenitentiam se tandem eripiant; ita caudae vnius dolosa peruersitas, alterius adhamatur astutiae, vt tandem catenae instar implexos illaqueent, & quasi spe salutis destitutos abripiant. Hoc de se D. Augustinus, vt qui multùm tentatus fuerit, eòGa naar margenoot+ quoque plura sciuerit, confessus & conquestus est in piis illis ad Deum sui accusationibus, cùm priorem illum vitae suae statum miserandum mente reuolueret. ObsurdueramGa naar margenoot+ (inquit) stridore catenae mortalitatis meae, poena superbiae animae meae: & ibam longiùs à te, & sinebas, & iactabar, & effundebar, & diffluebam, & ebulliebam per fornicationes meas, & tacebas. O tardum gaudium meum! Tacebas tunc, & ego ibam porrò longè à te in plurima & plura sterilia semina dolorum, superba deiectione, & inquieta lassitudine. Mersabar gurgite flagitiorum. Ita ipse, naufragium aliquando passus; quod & D. Hieronymus vsurpabat, periculorum maris magni prudens factus admonitor. At, quia catenae & caudae ex multis contextae eamdemGa naar margenoot+ diximus esse machinationem & perniciem, operaeptetium fuerit, hic optimum praesentissimumque sub finem huius Schematis adhibere remedium, quò earum praestigias euitemus. Id autem in consilio illo consistere certum est, quod Dominus Moysi dabat. Postquam enim ipso iubenteGa naar margenoot+ virgam quam manu gestabat in terram proiecisset, illaque in colubrum esset versa, metu correptus Moyses coepit fugere. Dixitque ei Dominus: Extende manum tuam, &Ga naar margenoot+ apprehende caudam eius. Extendit, & tenuit, versaque est in virgam. Itaque apprehendenda est cauda serpentis istius versipellis ac veteratorij, quamcumque produxerit. Non quidem eo modo, quo isti vecordes adolescentes in Schemate, per assensum in id ad quod eam obtruserat, (vt scilicet loco capillatae & opportunae occasionis arriperent tenerentque) sed apprehendenda cauda est per fraudis detectionem, quae non in | |
[pagina 223]
| |
capite, labrisque blandientibus, sed in fraudulento blandiarum fine quaerenda est. Tunc autem draco vel serpens in virgam conuertitur,Ga naar margenoot+ non quae noceat, sed qua te adiuues, ad magis cautum fidumque deinceps progressum faciendum, quando non quid dicat, promittat, obtendat diabolus initio contemplaris, sed quò haec omnia vergant, quid intendat, quis finis & cauda cunctorum futura sit. Tunc prima facies non fallet, si caudam caueris. Neque aliud est in rei significatione, tametsi in modo diuersitas appareat, quando videlicet inuadente TobiamGa naar margenoot+ immani belua, ei suggerit Angelus vt apprehendat branchiam eius: quia sicut in cauda diaboli, vis tota molitionis ipsiusGa naar margenoot+ fraudulentae consistit, ita ab ipsius branchiis (dum pisci comparatur) totius actionis, motus, & vitae summa dependet. quibus apprehensis strictisque, dum continua illarum agitatio prohibetur, vita ipsa quoque & vis omnis adimitur: quod & attractio, palpitatio, & exenteratio consignarunt. Nam branchias piscis apprehendere, tantum est, quantum si in respirantibus iugulum petas, & constrictio gutture prohibita respiratione praefoces. Concidit itaque omnis diabolicarum caudarum catenarumque molitio, quando quasi arrepta caudae extremitate, gehennae incendia cogitantur, ad quae nos certò diaboli blandimenta pelliciunt, doloque blando circumuentos abripiunt. Huc facit & vulpeculae imitanda prudentia, quae à leoneGa naar margenoot+ aegritudinem in spelaeo suo simulante inuitata; immò graui expostulatione, quòd, aliis animantibus suo functis officio, ipsa sola suo deesset muneri, increpita, respondit lepidè & admodum acutè:
Quia me vestigia terrent,Ga naar margenoot+
Omnia te aduersum spectantia, nulla retrorsum.
Eò ingressorum animalium vestigia solo impressa cernebat, sed nulla inde regressorum. Ergo exitio ipsis fuit leonem inuisisse. Ita considerato tristi exitu, à blandis illecebris faciliùs cauetur. | |
[pagina 224]
| |
Monet autem nos non solùm Apostolus PetrusGa naar margenoot+ clarissimis verbis, quòd aduersarius noster diabolus, tamquam leo rugiens, (qui terribili suo rugitu se prodens faciliùs possit euitari) circumeat, quaerens quem deuoret: verùm etiam leonum vrsorumque domitor Propheta regius, prolato iam tropo accommodatiùs: Insidiatur (inquit) in abscondito, quasiGa naar margenoot+ leo in spelunca sua. Insidiatur vt rapiat pauperem; rapere pauperem, dum attrahit eum. Ac si dicat: Hoc diaboli studium, haec leonis huius industria, & labor; vt primùm insidiosè malitiam occulat; & proptereà, quasi nihil minùs quàm nocere intendens, in spelunca quietus iacet; immò blanditiis & innocentiae praetensa specie ad se quasi inuitat: sed scopus est, vt rapiat ac dissipet pauperem, virtutibus, prudentia, & in primis cautela hac destitutum. Hinc non sine causa, omnes isti in Schemate, barathri faucibus imminentes, miserandis modis diuinam implorant clementiam, quando se iam certò deceptos percipiunt, tamque inopes fuisse praematuri consilij, vt nihil minùs, quàm talem exitum ex talibus principiis expectarint. clamant itaque:
O serò semper meliora sequentes!Ga naar margenoot+
Parce Deus, tam vesani nos poenitet orsi.Ga naar margenoot+
Atque ita ceteri, aliis atque aliis lamentis suam agnoscentes deplorantesque temeritatem & imprudentiam. Argumento itaque sunt isti omnibus diabolica deceptis astutia, proximos quidem illos esse infernali voragini, spem tamen superesse veniae, si resipiscant. Et, tametsi Occasionem praeclarè merendi, & maiora consequendi neglexerint; Metanoeam saltem arripiant salutarem; quâ,(vt fieri potest) priorem quoque iacturam non solùm resarciant, verumetiam cum foenore abundè compensent. |
|