Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijHomines sibi parùm praesentes, fictam facilè pro vera occasionem arripiunt.ALterum erat in Schemate praesenti notandum,Ga naar margenoot+ homines socordes sibique parùm praesentes, facilè in hunc errorem induci, vt veri similitudine falsum fictitiumque amplexentur. Tam enim supina est ad bonum, corrupta nostrae mortalitatis natura; tam est prona vicissim ad omne id quod honoris, commodi, veri, salutisque aliquam prae se fert speciem; vt istiusmodi escae velut auidissimi pisces inhiemus, nihil de latenti hamo solliciti. Vnde fit, vt falsis olim ferè Prophetis faciliùs auresGa naar margenoot+ praebuerint quàm veris: ita pseudoapostolis citiùs quàm ipsis Apostolis: & nunc mendacibus hominibus, nescio quid inanis spei, prosperitatis, & boni fucati praetendentibus, inhaereant studiosiùs, quàm iis qui veram, solidam, probatamque salutis rationem, recteque agendi viam demonstrant; vt verè dici possit illud quibusdam vsitatum, Mundus vult falli. Fatuorum amentiumque hic mos est, vt interdum quiGa naar margenoot+ compedibus manicisque ferreis constringi nequeunt, stramineo ligamine compescantur. Sic videas in stulta quandoque plebecula illam grassari phantasiam, omni regula, quouis iure & lege quacumque tenaciorem, vt certissima medicorum placita & consulta repudient; vetulae contrà cuiusquam obsoletae praescripta praeferant Hippocrati, Galeno, vel ipsi quoque Aesculapio. Quid mirum igitur, si versipelli diabolo, tametsi praepostera consulenti, aures praebeant, mentemque aduertant, modò illa propensioni naturae, commodo temporali, & rei ex- | |
[pagina 207]
| |
petitae sint vtcumque affinia: & praesertim, vt dicimus, quando in angelum lucis se transformando, ita procedit, atque si salutaria, caelestia, & diuina sint, quae profert in medium. Exemplo sit nobis Simon ille Magus, eiusque vesanaGa naar margenoot+ deliratio. Factus enim fidelis adhaesit Philippo, baptismo ab eo recepto. Tam opportunam verò certae salutisGa naar margenoot+ occasionem contemnens, eamque infami modo suis foribus exturbans, fictitiam à cacodaemone obtensam arripuit, qua ad aeternae damnationis interitum est pertractus. Occasionem à Deo donatam audiuimus, quae illum fecit participem sortis sanctorum in lumine, & regni caelestis heredem, coheredem autem Christi. Nunc subornatam à satana videamus, quam miser excaecatus arripuit, seque iuit perditum. Sic legimus in Actis Apostolorum: Quum vidisset autem Simon, quia perGa naar margenoot+ impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam, dicens: Date & mihi hanc potestatem, vt cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum. Miser, quid agis? Factus es Christi membrum, ciuis sanctorum, & domesticus Dei: Tene quod habes, vt nemo accipiatGa naar margenoot+ coronam tuam. Interim sorte tua contentus esto; nam & fors tua cecidit tibi in praeclaris; inter sanctos sors tua est. At nemo in Ecclesia Dei assumit sibi honorem, sed qui vocatur à Deo,Ga naar margenoot+ tamquam Aaron. Occasionem nactus es optimam & opimam valdè, quae inter angelorum choros te quandoque constituat, asseratque contubernio caelestis Ierusalem. Spartam quam nactus es, vide ne vllis deceptus illecebris paruipendas; sed magis adornare contende. Ah infelix! non cauisti tibi à laqueis iniquis diaboli, sed sponte illos induisti: atque praetextu nescio cuius figmenti, meliorem te reperisse viam arbitratus es. Hanc porrò imposturam à D. Petro proditam & repressam audiamus. Petrus autem dixit ad eum: Pecunia tua tecum sitGa naar margenoot+ in perditionem; quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri: non est tibi pars neque sors in sermone isto. Cor enim tuum non est rectum coram Deo. In felle enim amaritudinis, & obligatione iniquitatis video te esse. | |
[pagina 208]
| |
Ecce, quàm friuolè ac temerè veram salutis Occasionem viamque deseruerat, tam fortiter ac sedulò se imaginariae huic occasioni, rem suam (vt illusus à daemone putabat) prudentiùs agendi, implicuerat, & obligarat. Vnde semper in deterius proficiens, tandem magicis suis artibus, quas iam fuerat aspernatus, resumtis, in sublime sublatus, precibus beati Apostoli detractus, tam foedam fecit ruinam, quàm fuerat elatio illa fastuosa. Species decepit eum: & fucatam quam sibi praefinxerat plus adamauit, quàm sinceram verae beatitudinis occasionem. Sed aliud adhuc exemplum adiiciamus, eiusdem fallaciae technas ob oculos statuens. Id referam, quemadmodum illud describit ex Cassiano M. Marulus. Narrat Cassianus,Ga naar margenoot+ Monachum quemdem Mesopotamenum, qui annos multos clausus vixerat, continentiae ceterarumque virtutum fama supra omnes insignis, eodem fraudis genere (hoc est sub angeli forma) à diabolo deceptum; ita vt ad Iudaismum declinarit, & circumcisionem acceperit. Etenim, multis illius non falsis reuelationibus, & coram se coruscantis luce delinitus, firmissimè credidit, ipsum esse caeli non tenebrarum spiritum. Vbi hoc persuasum est, illo tandem monstrante, videre sibi videbatur Apostolos, martyresque, & omnem prorsus Christianum coetum, tristes, abiectosque, in locis miseriae atque perditionis esse: econtrario Iudaicum populum, cum Patriarchis & Prophetis, ingenti lumine fulgere, & altè sidereis in sedibus laetos ac gestientes versari. His itaque diabolicae malignitatis praestigiis illectus, corruit in errorem, nihil ab eo falsum ostendi posse ratus, à quo toties ea, quae vera esset, didicisset. Ignarus, hanc esse piscatorum malitiam, vt hamum escis tegant, non pascendi sedGa naar margenoot+ prehendendi causa. At, quid aliud diaboli blandimenta nisi odiorum insidiae sunt? Hactenus ex Cassiano Marulus. Occasionem miser solidae sanctimoniae aeternaeque salutis abiiciens, abominandam melioris Occasionis praetextu corripuit ansam arrogantiae, proprij iudicij, diabolicae superbiae, quae eum pertraxit, quò primum olim sui inuentorem. | |
[pagina 209]
| |
Ad tertium punctum, è tribus primo Capite Schematis huius propositis, procederem, nisi vitatae huius imposturae exemplum priùs iudicarem adnectendum, quod apud eumdem auctorem habemus. Postquam pluribus ostendit, diabolum se transfigurare in angelum lucis, ita subiungit: QuodGa naar margenoot+ quidem benè intelligens Elphegus CantuariensisGa naar margenoot+ Archiepiscopus, (homines scilicet facilè irretiri, nisi valdè attenderint) cùm ab infidelibus in carcere teneretur, & à diabolo in angelum transformato eductus, multum iam itineris vnà cum illo emensus esset, ambigere coepit, reprobíne an boni angeli operâ martyrium fugeret: dumque id sibi ostendi, Deum orasset, diabolus euanuit: ille ad carcerem reuersus, coronam recepit martyrij. Occasionis iustae contemtum, per fraudulentam supposititiae obtrusionem, (quod nostri propositi est) non supprimit auctor, dum sic addit: Inuidia inimici seruare homini vitam hanc voluit, vt aeternam differret. Sed ipse bonum, à quo auertebatur, considerans, iustam dubitandi causam habuit, & dolos euasit. |
|