Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijDiaboli machinatio, quantumuis tecta, sub finem se prodere solet funesto exitu.TErtio loco in hoc Schemate notandum dicebamus,Ga naar margenoot+ prodere se tandem diaboli vafriciem, quando in apertum erumpit intentata nequitia, & se deceptus inferni faucibus appropinquare desiderat. Eapropter, quantâ valet industriâ, finem hunc pessimum tegit, sicut omnes dolosi, insidiatores, falsarij, impostores, sycophantae, malum quod moliuntur obuoluunt; vt, si fieri potest, nihil minùs metuatur, quàm quod ipsi verè ac primariè intendunt; sed potiùs contrarium credatur, speretur, & certò exspectetur. Huius figuram admodum luculentam apud Machabaeos | |
[pagina 210]
| |
habemus in impio Alcimo, qui constitutus sacerdos, venitGa naar margenoot+ cum exercitu magno in terram Iuda, & miserunt nuncios, & locuti sunt ad Iudam, & ad fratres eius, verbis pacificis in dolo. Cumque non intenderent prudentiores ad sermones eorum, eò quòd cum tanto exercitu venerant, fraudem subodorati; alij minùs circumspecti, verborum tantùm blandimenta aestimantes, dixerunt: Homo sacerdos de semine Aaron venit, non decipiet nos. Et locutus est cum eis verba pacifica, & iurauit illis, dicens, Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris. Et crediderunt ei. Verùm, vt se simulata illa nequitia tandem prodat, audiamus. Comprehendit ex eis sexaginta viros, & occidit eos in vna die. Et incubuit timor & tremor in omnem populum: quia dixerunt; Non est veritas & iudicium in eis: transgressi sunt enim constitutum & iusiurandum, quod iurauerunt. Quomodo posset impostura diaboli, blandientis primùm atque omnimodam amicitiam simulantis, & tum posteà hostili crudelitate grassantis, manifestiùs exprimi? Alio tamen exemplo, non minùs efficaci, latentesGa naar margenoot+ diaboli insidias sub specie amicitiae detegamus. Sic in eodem Machabaeorum volumine legimus: Cùm cogitasset Tryphon regnare Asiae, & assumere diadema, & extendere manum in Antiochum regem; timens ne fortè non permitteret eum Ionathas, sed pugnaret aduersus eum, quaerebat comprehendere eum & occidere. Et exsurgens abijt in Bethsan. Et exiuit Ionathas obuiam illi, cum quadraginta millibus virorum electorum in praelium, & venit Bethsan. Et vidit Tryphon, quia venit Ionathas cum exercitu multo, vt extenderet in eum manus. Et timuit, & excepit eum cum honore; & commendauit eum omnibus amicis suis, & dedit ei munera: & praecepit exercitibus suis, vt obedirent ei sicut sibi. Et dixit Ionathae; Vt quid vexasti vniuersum populum, cùm bellum nobis non sit? Et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, & veni mecum Ptolemaidam, & tradam eam tibi, & reliqua praesidia, & exercitum, & vniuersos Praepositos negotij, & conuersus abibo; proptereà enim veni. Et cre- | |
[pagina 211]
| |
didit ei, & fecit sicut dixit, & dimisit exercitum, & abierunt in terram Iuda: retinuit autem secum tria millia virorum; ex quibus remisit in Galilaeam duo millia, mille autem venerunt cum eo. Vt autem intrauit Ptolemaidam Ionathas, clauserunt portas ciuitatis Ptolemenses, & comprehenderunt eum: & omnes, qui cum eo intrauerant, gladio interfecerunt. Et misit Tryphon exercitum & equites in Galilaeam, & in campum magnum, vt perderet omnes socios Ionathae, &c. Prolixa narratio, sed siquid in toto contextu sit, quod ad rem propositam non ad amussim pertineat, per me licet, vt illud frustrà adscripsisse redarguar. Verùm, tam est accommoda fictioniGa naar margenoot+ diabolicae historia, vt de verbo ad verbum illam videatur adumbrare, suisque coloribus ad viuum depingere. In primis in Tryphonis arrogantia diadema & regnum ambientis, superbam illam diaboli arrogantiam est animaduertere, qua veluti rex, non solùm super omnes superbiae filios, sed toti mundo dominari desiderat. Deinde, vt timuit Ionathae vires sibi aduersantes, ita maximè à Spiritus sancti gratia ac virtute (per Ionatham vt columbam figurata) suae machinationi formidat. Magnum Ionathae robur exercitus (sacrato cum primis quadragenarij numero insignitus) magna quoque vis spiritus Dei vehementis in nauibus Tharsis mundi potentiam conterentis. Sed columbae simplicitas, citra serpentinam prudentiam, facilè circumuenitur, vt in Ionatha accidisse, dolentes audiuimus. Iuuat tamen in singulis Tryphonis verbis & promissis, daemonis astutiam & ficta blandimenta aimaduertere, in apertam se tandem prodentis perniciem, quando satis fidei se nactum considerat. Ita serpens Euam blandè elusit; ita lanio libratum vibrat ictum, postquam abundè satis bouis ceruicem demulsit. Id osculum Iudae (quod ideò pluries dixi) in Christi necem, & fraterna Ioabi salutatio in Amasae caput, portendebat. SedGa naar margenoot+ omnis diaboli impostura dissoluitur proteriturque, quando detegitur, tristisque exitus propalatur. Ita patuit tentatoris astutia, quando post speciosas ad gloriae augmentum prouocationes, in apertam tandem idololatriam erupit, dicente | |
[pagina 212]
| |
illo: Si cadens adoraueris me. De his & similibus plura in Veridico Christiano, Cap. 38. Quia verò fraudem hanc diaboli, leuitatemqueGa naar margenoot+ credentium cum dolendo postmodum exitu, quibusdam Maronis versibus egregiè descriptam habemus; quemadmodum superiùs sub finem Capitis septimi in Schemate octauo attigimus; ita nec me illos hîc apponere, neque Lectorem spero percurrere pigebit. Postquam siquidem plurimi molem prodigiosi illius equi obstupuissent, iamque nutarent animis, vt intra moenia quoque duci permitterent; addit Poëta meliùs fraudem subolentis sententiam:
At Capys, & quorum melior sententia menti,Ga naar margenoot+
Aut pelago Danaûm insidias suspectaque dona
Praecipitare iubent, subiectisque vrere flammis;
Aut terebrare cauas vteri & tentare latebras.
Scinditur intereà studia in contraria vulgus.
Primus ibi ante omnes, magna comitante caterua,
Laocoon ardens summa decurrit ab arce;
Et procul, ô miseri, quae tanta insania, ciues?
Creditis auectos hostes? aut vlla putatis
Dona carere dolis Danaûm? sic notus Vlysses?
Aut hoc inclusi ligno occultantur Achiui,
Aut haec in nostros fabricata est machina muros,
Inspectura domos, venturaque desuper vrbi;
Aut aliquis latet error. Equo ne credite Teucri.
Quidquid id est; timeo Danaos & dona ferentes.
Si tam nos verè & efficaciter diaboli pollicitationes, blanditias, & quod Graeci, ἐχθρῶν ἄδωρα δῶρα, inimicorum non dona dona, simulatasque occasiones, suspectas haberemus, conaremurque detegere, quàm ille viuaci penicillo dolum sub praetextu muneris ac Religionis latentem depinxit; non tam saepè eius laqueis caperemur, tametsi mellitissimis. Si ad finem infamem, vt caudam foediora velantem, mentes aduerteremus, blandus accedentis vultus non tantum afficeret. Non malè propterea monebat Aristoteles, volupta- | |
[pagina 213]
| |
tes abeuntes, non autem accedentes, esse contemplandas. Facies siquidem accedentium, hoc est principium, ad blanditur; sed extrema, doloris sunt plenissima. |
|