Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijQuae praesentia contemnimus, dolemus amissa: sed volat irreuocabile Tempvs.PRiusquam huius Schematis explicationi finemGa naar margenoot+ imponimus, Emblema illud tribus verbis enucleandum est, quod ille inter alios praetendit, cui litera E adscripta est.Ga naar margenoot+ Capsulam is manu tenet, cui auicula inclusa fuerat; sedGa naar margenoot+ quando curiosiùs imprudentiusque eam aperit, euolat, frustra- | |
[pagina 195]
| |
tumque spe sua eludit. Dicit ipse verbis, quod tali significatur euentu: - Volat irreuocabile tempus. Et quemadmodum ille nequidquam mentis oculorumque acie manuque auolantem prosequitur, vt receptet; ita tempus elapsum, elapsamque Occasionem frustrà summis etiam votis reuocemus. Sicuti namque fieri non potest, vt tempus praeteritum non sit praeteritum; ita fieri nequit, vt praetermissa Occasio reuertatur. Si postmodum alia, vel etiam melior offeratur, fieri id quidem potest, sed eadem esse non potest. Tuncque apprehendenda erit, cùm se offeret; sicut prior illa iam elapsa erat apprehendenda. Interim, vt incertum, an alia vmquam dabitur; ita certum planè, praeteritam numquam reuersuram. Si id speret aliquis, desipit, stultumque eius iudicium & conatum deridet ille diabolus, qui in imagine auolantem auiculam, quasi per iocum & ludibrium captare se velle simulat. Ridet & alter tam seram & vanam praeteritorum implorationem, dicendo: Pòst est Occasio calua:Ga naar margenoot+ quae & illius vox est, qui littera D insignitus, eam per capillitium à tergo conatur arripere. Adagium illud omnibus vsitatum hisce conuenit; SeròGa naar margenoot+ sapiunt Phryges: quod in eos dici consueuit, quos stultè factorum serò poenitet, sapientique vti consilio velle videntur, postquam praeteruolauit occasio. Ita nostrate idiomate vulgatum est, Merso vitulo opplere foueam: &
Amisso claudere septa boue.
Hoc est, tum velle mederi malo, cùm facta iactura est; atque euitare periculum, postquam incidimus: vel, Mortuo pharmacum. Similis, & in Atheniensibus quidem, serae cuiusdamGa naar margenoot+ resipiscentiae species notata fuit. Cùm siquidem Socrates Philosophiae pater, ac sapientiae fons admirabilis, publicè à iudicibus accusatus & veneno è medio sublatus iam esset; tum demum supplicij (nimis tamen sera) poenitentia secuta est. Verùm vt interim Athenienses viderentur eius morte moueri, supplicium ab accusatoribus sumtum, & statua Socrati publicè decreta est. | |
[pagina 196]
| |
Si hîc ad calcem tractatus huius, occasione elapsaeGa naar margenoot+ auiculae, adiici placet, quod de dolio bonis donis pleno cuidam à Ioue donato referunt fabulae, documentum hinc desumemus non fabulosum, eius quod toto hoc ferè Schemate fuit exhibitum. Is namque tam opimo ditatus munere, quod omnem felicitatem humanam, & quidquid homini optabile videri posset, complecteretur; prae laetitia in imprudentiam lapsus est. Cumque singula dona suo tantùm tempore, dataque occasione depromere, eisque ad rem vti debuisset; vice quadam, nulla postulante necessitate vel Occasione, sed fola quadam curiositate, impotentique mentis ardore pellente, satis importunè dolium ipsum patefecit: statimque vniuersa illa data, vt caelitus data fuerant, ita sursum in caelum auolarunt. Porrò ille tanto suo malo doctus, seroque sapiens, occlusit repentè dolium, elapsisque iam aliis, Spes sola Ga naar margenoot+ inter capsae labrum & operculum haesit. Ita igitur spes resarciendi damni Occasionis amissae, per aliam si quando offertur, vtcumque miseros seroque sapientes consolatur. Hoc solatij saltem, quamdiu in viuis sunt, ipsis est reliquum; quòd praeteritam amentiam & negligentiam iusta Metanoea possint quantum valent eluere. Sed, quosGa naar margenoot+ in neglecta salutis Occasione diem extremum contigerit claudere, nulla eis nec res nec spes reliqua est, quae ad tantae iacturae reparationem sufficiat. Sed Metanoea illos tantùm talis manet, quae in aeternum magis magisque excruciet: qualis in diuite epulone, in Iuda proditore, in quinque fatuis virginibus, similibusque deploratae salutis hominibus esse dignoscitur. |
|