Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijExemplis elucidatur phantasticae occasionis vana captatio.QVòd si non illepidum vanae huius captationisGa naar margenoot+ exemplum ex sacra Scriptura depromtum lubet inspicere, proferemus; vt quantò penitiùs fatuitatem figmenta sectantium eruerimus, tantò studiosiùs, dum tempus suppetit, & offertur occasio, confestim ad opus mentem manumque conuertamus. | |
[pagina 179]
| |
Quando Dauidem ad certam necem quaerebat Saul,Ga naar margenoot+ iamque satellites submisisset, qui domum ipsius noctu vallarent, maneque interficerent; Michol intellecto sui mariti periculo, deposuit eum per fenestram. Porrò ille abijt & aufugit, atqueGa naar margenoot+ saluatus est. En itaque elapsae occasionis formam, dum illi interim stertentes ad vmbras & noctis tenebras excubarent. Iam frustrati Saulis elusionem condignam videamus, cum Schematis huius imagine facetè (seriò tamen) congruentem. Tulit autem Michol statuam, & posuit eam super lectum, & pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius, & operuit eam vestimentis. Misit autem Saul apparitores, qui raperent Dauid: & responsum est, quòd aegrotaret. Rursumque misit Saul nuncios, vt viderent Dauid, dicens: Afferte eum ad me in lecto, vt occidatur. Cumque venissent nuncij, inuentum est simulacrum super lectum, & pelles caprarum ad caput eius. Ita laruam vel statuam captant & deprehendunt, qui veram occasionem neglexerunt. Sic Eliphaz ille, vnus ex onerosis illis consolatoribus Iob,Ga naar margenoot+ conceptum sermonem tenere non potens, mirabilem se horrorem visionis nocturnae passum asserebat, quando solet sopor occupare homines. Dicebatque, cùm spiritus ipso praesente transiret, inhorruisse pilos carnis suae. Stetit quidamGa naar margenoot+ (inquit) cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, & vocem quasi aurae lenis audiui. Fieri quidem id ita potuit, sed nihilominus somniantium istorum spectra non obscurè adumbrat, qui pro vera benè agendi occasione, quam stolidè ignaueque neglexerunt, vmbraticam sibi quasi in visione (verè nocturna, propter tenebricosam elusionem) confingunt occasionis imaginem, & aridam statuam, de qua quid statuant ignorant. Ita de Hulrico Zuinglio refertur, quòd, cùm AndreaeGa naar margenoot+ Carolstadij eius praeceptoris insulsa interpretatio non placeret, quam super illis Domini verbis dabat: Hoc est corpus meum; quod scilicet hîc assidet mensae; ipse nouam de Eucharistia sectans sententiam, (quam sese in Bataui cuiusdam epistola reperisse fatebatur) interpretabatur, Hoc est, id est, hoc signi- | |
[pagina 180]
| |
ficat. Quod prodigiosum commentum exemplis è Scriptura petitis, cùm nec sibi nec auditoribus persuadere posset; narrat, sibi in somno visum adesse monitorem (ater fuerit an albus, inquit in subsidio de Eucharistia, nihil memini) qui diceret; Quin, ignaue, respondes quod scribitur Exodi duodecimo: Est enim Phase, hoc est transitus. Sic spiritui nocturno erroris cum digna sui elusione inhaerent, qui spiritui clarae veritatis & verae fidei nuncium remiserunt. Sic etiam circa imaginariam Occasionis speciem & laruam errabundi versantur, qui veram iustamque cùm daretur non sunt amplexi. Cur non liceat supradictis annectere, praesertim illi, de statua pro viua persona lecto imposita, cùm sit satis affine, quodGa naar margenoot+ de Xenocrate Philosopho Maximus Valerius recenset? Quando namque certi iuuenes, cum Phryne nobili Athenarum scorto, pignore posito, contendissent, quòd Xenocratem ad malum nequiret pellicere; eaque erga ipsum omnem perdidisset operam; pactum victoriae pretium flagitantibus iuuenibus, eamque deridentibus, perquàm facetè meretricula respondit: De homine, inquit, vobiscum, non de statua vel trunco pignus posui. Significans, virum sapientia imbutum, instar insensibilis statuae nihil voluptatum illecebris potuisse permoueri. Statuam itaque & ipsa pro viuo homine deprehendit. Solum ita occasionis simulacrum omnes eos amplecti certum est, quotquot suo tempore oblatam veram respuerunt. Rectè proptereà Seneca: Quaedam tempora nobis eripiuntur,Ga naar margenoot+ quaedam subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima autem iactura, quae per negligentiam fit. Quanta (inquit) stultitia est mortalium, vt vsque minima, vilissima, & irreparabilia sibi imputari patiantur: nemo verò iudicat, se quidquam debere, qui tempus acceperit. Verè admirabile, quomodo tam pretiosarum rerum, quae suo tempore totius mundi thesauris si fieri posset redimerentur, tam exigua est nobis cura atque aestimatio dum abundè suppetunt: qualia sunt tempus opportunum & occasio. Perdimus interdum prodigè, quorum posteà indigi, frustrà summis quoque votis eadem exoptamus. | |
[pagina 181]
| |
Vmbram ita rei per se suamque nequitiam sublatae & proculcatae sectatus Eutropius, serò sensit, quid sit desipere & insanire, vbi maximè esset sapiendum. Sic habet EcclesiasticaGa naar margenoot+ Historia, rem ipsam enarrans: Eutropius eunuchus, Arcadij & Honorij temporibus, dum rerum potiretur, intemeratum Ecclesiae asylum violauit; dum non solùm ad eam confugientes violenter abstraxit, sed & malus auctor exstitit Arcadio sanctionis sacrilegae conscribendae; qua iuberentur confugientes ad Ecclesiam extrahi: Constantinopoli reclamante grauiter S. Ioanne Chrysostomo. Porrò qui huius sanciendae legis auctor fuit Eutropius, magna diuinae prouidentiae lance pensata iustitia factum est, vt idem anno sequenti ad Ecclesiam confugere necessitate coactus, in se primùm saeuientem experiri legem diuina indignatione compulsus sit. De illo ita Ioannes Chrysostomus, Homilia in Eutropium: Praeclusit huius lociGa naar margenoot+ refugium legibus scriptis, quibus hoc irritum facere conatus est. At nunc re ipsa didicit, quale sit quod fecit; & suomet facto legem suam primus abrogauit, factus orbis totius spectaculum. Et sileat licet, omnes tamen admonet: Nolite haec facere; ne, qualia ego, patiamini. Sua calamitate alios docet. Et altare, hoc ipso illustrem ex se splendorem emittit, ac venerationem sibi comparat; Quòd leonem vinctum tenet, &c. Sic conculcant insipientes occasionem, quam posteà libenter venerabundi exosculentur. |
|